PL 23, col. 240

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Against Jovinianus 1.22 · Against Jovinianus 1.21 · Against Jovinianus 1.0

propositum est omnia veteris Testamenti aperire
mysteria), quinque reges, qui in terra repromissionis
ante regnabant, resistebantque Evangelico exercitui
[ Al. exercitu], Jesu pugnante, superantur [(Jos. X)] .
Hoc puto intellectu esse perspicuum, quod antequam
Dominus populum suum educeret de Aegypto,
et circumcideret eum, visus, odoratus, gustus, auditus,
tactusque regnaverint, et his quasi principibus
fuerint universa subjecta. Quos Jesus ad speluncam
corporis confugientes, et ad tenebrosum locum,
ipsum ingrediens corpus interfecit: ut per id occiderentur,
per quod ante regnabant.
22.
Moyses Legem significat. Vicenarius numerus
infaustus. Belphegor apud Hebraeos est Priapus. Jesus
non plangitur moriens. --Verum jam tempus est, ut

castitatis Jesu vexillum levemus. Moyses scribitur
habuisse uxorem. Moysen autem et Dominus noster,
et Apostolus interpretantur Legem: Habent Moysen
et Prophetas [(Luc. XVI, 29)]
. Et: Ab Adam usque ad
Moysen regnavit peccatum, etiam super eos qui non
peccaverunt, in similitudine praevaricationis Adae [(Rom.
V, 14)]
: nullique dubium est, in utroque testimonio
Moysen Legem significare. Sicut ergo legimus quod
Moyses, id est, Lex habuerit uxorem, ostende mihi,
Jesum Nave vel uxorem habuisse, vel filios: et si
potueris monstrare, victum me esse fatebor. Et certe
pulcherrimum terrae Judaeae in partitione accepit
locum, moriturque, non in vicenario numero qui
semper in Scripturis infaustus est: in quo servivit
Jacob, et venditus est Joseph, et quem diligit Esau,

accipiens in eo quaedam munera; sed in decimo, de
cujus laude crebro diximus: sepeliturque in Thamnath
sare, id est, in perfectissimo principatu, sive in 272
numero operimenti novi: ut virginum significaret
greges, Salvatoris auxilio coopertos in monte
Ephraim, hoc est in monte frugifero, ab aquilone
montis Gaas [Mss. Gaes], qui interpretatur commotio:
Mons enim Sion, latera aquilonis, civitas regis
magni [(Ps. XLVII, 3)]
, quae opposita semper invidiae
est, et per singulas tentationes dicit: Mei vero pene
moti sunt pedes [(Ps. LXXII, 2)]
. Cumque in sepultura

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.