PL 23, col. 248

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Against Jovinianus 1.27 · Against Jovinianus 1.26 · Against Jovinianus 1.0

Lucas a sacerdotio Zachariae: Marcus a prophetia
Malachiae prophetae, et Isaiae. Primus habet
faciem hominis, propter genealogiam; secundus faciem
vituli, propter Sacerdotium; tertius faciem
leonis, propter vocem clamantis in deserto: Parate
viam Domini, rectas facite semitas ejus [(Isai. XL, 3;
Luc. III, 4)]
. Joannes vero noster, quasi aquila ad superna
volat, et ad ipsum Patrem pervenit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum,
et caetera. Exposuit virginitas, quod nuptiae scire
non poterant, et ut brevi sermone multa comprehendam,
doceamque cujus privilegii sit Joannes, immo
in Joanne virginitas, a Domino virgine, mater virgo,
virgini discipulo commendatur.
27.
Maternae virginitatis amissio, compensata virginitate
filiorum. --Verum casso labore sudamus. Objicit
quippe nobis adversarius Apostolicam sententiam,
et ait: Adam primus formatus est, deinde Eva, et
Adam non est seductus; mulier autem seducta in praevaricationem
facta est. Salva autem fiet per filiorum
generationem, si permanserint in fide, et dilectione, et
sanctificatione cum sobrietate [(I Tim. II, 13-15)]
. Consideremus
cur Apostolus ad hanc sententiam, et unde
pervenerit: Volo ergo viros orare in omni loco, levantes
sanctas manus sine ira et cogitationibus [(Ibid.
8)]
. Consequenter itaque mulieribus 281 dat
praecepta vitae, et ait: Similiter et mulieres in habitu
ornato, cum verecundia et castitate, ornantes
se, non in tortis crinibus, aut auro, vel margaritis,

sive veste pretiosa: sed secundum quod decet mulieres,
promittentes pietatem per opera bona. Mulier in
silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri
non permitto, neque dominari in virum; sed esse
in silentio [(Ibid., 9 seqq.)]
Et ne videretur mulieris
dura conditio, quae eam in mariti redigeret servitutem,
legis recordatur antiquae et ad originale exemplum
redit: quod Adam primus factus sit, deinde
mulier ex costa ejus: et quod Adam diabolus seducere
non potuerit, sed Evam: et quod post offensam Dei
statim viro subjecta sit, et ad maritum illius facta
conversio: quodque errorem veterem illa quae semel

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.