PL 23, col. 277
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Against Jovinianus 1.47 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1
suum odium suspicatur. Si doctissimus praeceptor
in qualibet urbium fuerit, nec uxorem relinquere,
nec cum sarcina ire possumus [ Al. potest].
Pauperem alere, difficile est; divitem ferre, tormentum.
Adde, quod nulla est uxoris electio, sed qualiscumque 314
obvenerit, habenda. Si iracunda, si
fatua, si deformis, si superba, si fetida, quodcumque
vitii est, post nuptias discimus. Equus, asinus,
bos, canis, et vilissima mancipia, vestes quoque, et
lebetes, sedile ligneum, calix, et urceolus fictilis
probantur prius, et sic emuntur: sola uxor non
ostenditur, ne ante displiceat, quam ducatur. Attendenda
semper ejus est facies, et pulchritudo laudanda:
ne si alteram aspexeris, se existimet displicere.
Vocanda domina, celebrandus natalis ejus,
jurandum per salutem illius, ut sit superstes optandum;
honoranda nutrix ejus, et gerula, servus patrinus,
et alumnus, et formosus assecla, et procurator
calamistratus, et in longam securamque libidinem
exsectus spado: sub quibus nominibus adulteri
[ Al. adulteria] delitescunt. Quoscumque illa dilexerit,
ingratis amandi. Si totam domum regendam ei
commiseris, serviendum est. Si aliquid tuo arbitrio
reservaveris, fidem sibi haberi non putabit; sed in
odium vertetur ac jurgia, et nisi cito consulueris,
parabit venena. Anus, et aruspices, et hariolos et
institores gemmarum sericarumque vestium si intromiseris,
periculum pudicitiae est; si prohibueris,
suspicionis injuria. Verum quid prodest etiam diligens
custodia, cum uxor servari impudica non possit,
pudica non debeat? Infida enim custos est castitatis
necessitas; et illa vere pudica dicenda est, cui
licuit peccare si voluit. Pulchra cito adamatur,
foeda facile concupiscit. Difficile custoditur, quod
plures amant. Molestum est possidere, quod nemo
habere dignetur. Minore tamen miseria deformis
habetur, quam formosa servatur. Nihil tutum est,
in quod totius populi vota suspirant. Alius forma,
alius ingenio, alius facetiis, alius liberalitate sollicitat.
Aliquo modo, vel aliquando expugnatur, quod
undique incessitur. Quod si propter dispensationem
domus et languoris solatia, et fugam solitudinis,
ducuntur uxores: multo melius servus fidelis dispensat,
obediens auctoritati domini, et dispositioni
ejus obtemperans, 315 quam uxor, quae in eo se
existimat dominam, si adversum viri faciat voluntatem,
id est, quod placet, non quod jubetur. Assidere
autem aegrotanti magis possunt amici, et vernulae
beneficiis obligati, quam illa quae nobis imputat
[ Al. imputet] lacrymas suas, et haereditatis spe vendit