PL 23, col. 27

Vita S. Pauli primi eremitae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Life of Paulus the First Hermit 15 · The Life of Paulus the First Hermit 14 · The Life of Paulus the First Hermit 16

redderet. Cumque jam dies alia illuxisset, et trium
horarum spatio iter remaneret, vidit inter angelorum
catervas, inter prophetarum et apostolorum
choros, niveo candore Paulum fulgentem in sublime
conscendere. Et statim in faciem suam procidens,
sabulum capiti superjaciebat, ploransque et ejulans,
aiebat [ Ver. tacet ]: Cur me, Paule, dimittis? cur insalutatus
abis? Tam tarde notus, tam cito recedis?
15.
Referebat postea beatus Antonius tanta se velocitate,
quod reliquum erat viae cucurrisse, ut ad
instar avis pervolaret: nec immerito; nam introgressus
speluncam, vidit [ Ver. videt] genubus complicatis,
erecta cervice, extensisque in altum manibus,
corpus exanime. Ac primum et ipse vivere eum
credens, pariter orabat. Postquam vero nulla, ut

solebat, suspiria precantis audivit, in flebile osculum
ruens, intellexit quod etiam cadaver sancti Deum,
cui omnia vivunt, officio gestus precaretur.
16.
Christiana traditio. --Igitur obvoluto et
prolato foras corpore, hymnos quoque et psalmos
de Christiana traditione decantans, contristabatur
Antonius, quod sarculum, quo terram foderet, non
haberet. Fluctuans itaque vario mentis aestu, et
secum multa reputans, dicebat: Si ad monasterium
revertar, quatridui [ Al. tridui] iter est: si hic maneam,
nihil ultra proficiam. 12 Moriar ergo, ut
dignum est, juxta bellatorem tuum, Christe, et ruens,
extremum halitum fundam. Talia eo animo volvente,
ecce duo leones ex interioris eremi parte currentes,
volantibus per colla jubis, ferebantur: quibus aspectis

primo exhorruit. Rursusque ad Deum referens
mentem, quasi columbas videret, mansit intrepidus.
Et illi quidem directo cursu, ad cadaver beati senis
substiterunt: adulantibusque caudis circa ejus pedes
accubuere: fremitu ingenti rugientes, prorsus ut intelligeres
[ Al. intelligeret] eos plangere, quo modo
poterant. Deinde haud procul coeperunt humum pedibus
scalpere; arenamque certatim egerentes,
unius hominis capacem locum foderunt [ Ver. effoderunt.
Et]. Ac statim quasi mercedem pro opere postulantes,
cum motu aurium cervice dejecta, ad Antonium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.