PL 23, col. 28
Vita S. Pauli primi eremitae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Life of Paulus the First Hermit 17 · The Life of Paulus the First Hermit 18 · The Life of Paulus the First Hermit 16
perrexerunt, manus ejus pedesque lingentes.
At ille animadvertit benedictionem eos a se precari.
Nec mora, in laudationem Christi effusus, quod
muta quoque animalia Deum esse sentirent, ait:
Domine, sine cujus nutu nec folium arboris defluit,
nec unus passerum ad terram cadit, da illis sicut
tu scis. Et manu annuens [ Al. innuens] eis, ut abirent,
imperavit. Cumque illi recessissent, sancti
corporis oneri [ Al. onere] seniles curvavit humeros;
et deposito eo effossam, desuper humum congregans,
tumulum ex more posuit [ Al. composuit]. Postquam
autem alia dies illuxit, ne quid pius haeres ex
intestati bonis non possideret, tunicam ejus sibi vindicavit,
quam in sportarum modum de palmae [ Al.
palmarum] foliis ipse sibi contexuerat. Ac sic ad
monasterium reversus, discipulis cuncta ex ordine
replicavit; diebusque solemnibus Paschae et Pentecostes
semper Pauli tunica vestitus est.
17.
Comparatio Pauli et divitum saeculi. --Libet
in fine opusculi eos interrogare, qui sua patrimonia
ignorant, qui domos marmoribus vestiunt, qui uno
filo villarum insuunt praedia: huic seni nudo [ Al.
seminudo] quid umquam defuit? Vos gemma bibitis,
ille naturae concavis manibus satisfecit. Vos in tunicis
aurum texitis, ille ne vilissimi quidem indumentum 13
habuit mancipii vestri. Sed e contrario
illi pauperculo paradisus patet, vos auratos gehenna
suscipiet. Ille vestem Christi, nudus licet, tamen
servavit: vos vestiti sericis, indumentum Christi
perdidistis. Paulus vilissimo pulvere coopertus jacet
resurrecturus in gloriam: vos operosa saxis sepulcra
premunt cum vestris opibus arsuros. Parcite,
quaeso, vos [ Al. vobis]: parcite saltem divitiis quas
amatis. 14 Cur et mortuos vestros auratis obvolvitis
vestibus? cur ambitio inter luctus lacrymasque
non cessat? An cadavera divitum nisi in serico putrescere
nesciunt?
18.
Obsecro, quicumque haec legis, ut Hieronymi
peccatoris memineris: cui si Dominus optionem
daret, multo magis eligeret tunicam Pauli cum meritis
ejus, quam regum purpuras cum poenis suis.