PL 23, col. 369
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 17 · To Pammachius against John of Jerusalem 18
et Hemiariani negant, Spiritum sanctum non conditorem,
sed conditum blasphemantes. Sed te quis hoc
tempore insimulat Arianum? Dicis animas hominum
non partem Dei esse naturae; quasi Manichaeus
nunc ab Epiphanio sis vocatus. Detestaris eos, qui
animas ex Angelis asserunt fieri, et illorum ruinam
nostram dicunt esse substantiam. Noli dissimulare
quod nosti, nec simplicitate quod non habes fingere:
Nec Origenes umquam dixit ex Angelis animas
fieri, cum ipsos Angelos nomen esse officii doceat,
non naturae. In libris enim περὶ Ἀρχῶν, et Angelos,
et Thronos, et Dominationes, Potestates, et rectores
mundi, et tenebrarum, et omne nomen quod nominatur [(Ephes. I, 21)] ,
non solum in praesenti saeculo,
sed in futuro, dicit animas esse eorum corporum,
quae vel desiderio, vel ministerio susceperint. Solem
quoque ipsum et lunam, et omnium astrorum chorum,
esse animas rationabilium quondam et incorporalium
creaturarum: quae nunc vanitati subjectae,
ignitis videlicet corporibus, quae nos imperiti et rudes
luminaria mundi appellamus, liberabuntur a
servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum
Dei. Unde et omnis creatura congemiscit et parturit.
Et Apostolus deplorat, dicens: Infelix ego homo,
quis me 424 liberabit de corpore mortis hujus?
Non est istius temporis contra dogma gentilium, et
ex parte Platonicum, scribere. Ante annos ferme
decem in Commentariis Ecclesiaste, et in explanatione
Epistolae ad Ephesios, arbitror sensum animi
mei prudentibus explicatum.
18.
Hoc nunc rogo, qui tanta loqueris, qui de
cunctis sermonibus sub uno tractatu edisseris veritatem,
ut respondeas sciscitantibus brevem absolutamque
sententiam. Quando plasmavit Deus hominem
ex limo, et per gratiam propriae insufflationis
ei animam tribuit: utrum illa anima fuerit ante et
substiterit, et ubi versata sit, quae Dei postea insufflatione