PL 23, col. 368

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 16 · To Pammachius against John of Jerusalem 15 · To Pammachius against John of Jerusalem 17

neque docuimus (absit enim), et alienum hoc
esse a praedicatione Ecclesiastica confitemur. »
16.
Origenis errores. --Quaerimus utrum animae antequam
homo in paradiso fieret, et plasmaretur
Adam de terra, inter rationabiles fuerint creaturas;
utrum proprium statum habuerint, vixerint, moratae
sint, atque substiterint, et an Origenis doctrina sit
vera, qui dixit cunctas rationabiles creaturas, incorporales
et invisibiles, si negligentiores fuerint,
paulatim ad inferiora labi, et juxta qualitates locorum
ad quae defluunt, assumere sibi corpora. Verbi
gratia, primum aetherea, deinde aerea. Cumque ad
viciniam terrae pervenerint, crassioribus corporibus
circumdari, novissime humanis carnibus alligari,
ipsosque daemones, qui proprio arbitrio cum

principe suo diabolo de Dei ministerio recesserunt,
si paululum resipiscere coeperint, humana carne
vestiri, ut acta deinceps poenitentia post resurrectionem
eodem circulo, quo in carnem venerant, revertantur
ad viciniam Dei, liberati etiam aereis aethereisque
corporibus, et tunc omnia genua curvent
Deo, coelestium, terrestrium, et infernorum, et sit
Deus omnia omnibus. Cum ergo 423 ista quaerantur,
cur tu omissis super quibus pugna est, de
scammate et loco certaminis egrediens, in peregrinis
et longe alienis disputationibus immoraris?
17.
Quid in libris περὶ Ἀρχῶν dicebat Origenes.
Quo tempore Commentarios edidit in Ecclesiasten
Hieronymus. --Credis quod cunctas visibiles, et
invisibiles creaturas unus Deus fecerit: hoc et Arius

confiteretur, qui dicit cuncta creata per Filium. Si
de Marcionis arguereris haeresi, quae alterum bonum,
alterum justum Deum inferens; illum invisibilium,
hunc visibilium asserit Creatorem, recte
mihi de hujusmodi satisfeceris quaestione. Credis
quod universitatis Trinitas sit creatrix. Istud Ariani

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.