PL 23, col. 378

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 26

rusticorum, et carnis, in qua Deo placere non
possumus, quasi inimicae oblivisceris, et resurrectionis
mortuorum: Seminatur in corruptione, surget
in incorruptione. Seminatur in contumelia, surget in
gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur
corpus animale, surget corpus spirituale [(I Cor. XLII, 34)]
.
Nunc oculis videmus, auribus audimus,
manibus agimus, pedibus ambulamus. In illo
autem corpore spirituali toti videbimus, toti audiemus,
toti operabimur, toti ambulabimus: et transfigurabit
Dominus corpus humilitatis notrae, conforme
corporis suae gloriae. Quando dixit transfigurabit [(Philipp.
XXI)]
, 434 id est, μετασχηματίσει, membrorum,
quibus nunc utimur, diversitas denegatur.
Aliud nobis spirituale et aethereum promittitur:

quod nec tactui subjacet, nec oculis cernitur, nec
pondere praegravatur: et pro locorum, in quibus
futurum est, varietate mutabitur. Alioqui si eaedem
carnes erunt, et corpora quae fuerunt, rursum mares
et feminae, rursum nuptiae; viris hirsutum supercilium,
barba prolixa; mulieribus laeves genae, et
angusta pectora, ad concipiendos et pariendos fetus
venter et femora dilatanda sunt. Resurgent
etiam infantuli, resurgent et senes: illi nutriendi, hi
baculis sustentandi. Nec vos, o simplices, resurrectio
Domini decipiat, quod latus et manus monstraverit,
in littore steterit, in itinere cum Cleopha ambulaverit,
et carnes et ossa habere se dixerit. Illud
corpus aliis pollet privilegiis, quod de viri semine,
et carnis voluptate non natum est. Comedit post

resurrectionem suam et bibit, et vestitus apparuit,
tangendum se praebuit, ut dubitantibus Apostolis,
fidem faceret resurrectionis. Sed tamen non dissimulat
naturam aerei corporis et spiritualis. Clausis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.