PL 23, col. 379

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 27 · To Pammachius against John of Jerusalem 26

enim ingreditur ostiis, et in fractione panis ex oculis
evanescit. Ergo et nobis post resurrectionem bibendum
erit et comedendum, et post cibum stercora
egerenda? Et ubi erit illa promissio: Oportet mortale hoc induere immortalitatem
[(I Cor. XV, 53)]
? »
27.
Caro et corpus differunt. Astutia haereticorum. --Haec
est omnis causa, cur in expositione fidei
tuae, ad decipiendas aures ignorantium, novies corpus,
et ne semel quidem carnem nominas: dum homines
putant te carnes in corporibus confiteri, et
idem carnem esse quod corpus. Si idem est, non
diversum significat. Scio enim te hoc esse dicturum:
Putavi idem corpus esse quod carnem: simpliciter
sum locutus. Quare non carnem potius nominas,
ut corpus significes, et indifferenter nunc carnem,

nunc corpus, ut corpus in carne, et caro in
corpore demonstretur? Sed mihi crede, non est
simplex silentium tuum. 435 Alia enim carnis, alia
corporis definitio est: omnis caro est corpus, non
omne corpus est caro. Caro est proprie, quae sanguine,
venis, ossibus, nervisque constringitur. Corpus
quamquam et caro dicatur, interdum tamen
aethereum, vel aereum nominatur, quod tactui visuique
non subjacet, et plerumque visibile est atque
tangibile. Paries est corpus, sed non caro: lapis
corpus est, sed non caro dicitur. Unde Apostolus
corpora coelestia appellat, et corpora terrestria. Coeleste
corpus solis, lunae, stellarum. Terrestre, ignis,
aeris, aquae, terrae, et reliquorum, quae absque anima
his censentur elementis. Vides nos intelligere subtilitates

vestras, et arcana, quae in cubiculis et inter
perfectos loquimini, et quae populus foris stans, nec
meretur audire, proferre in medium? Hoc est illud
quod reducta ad auriculam manu, et concrepantibus
digitis, ridentes dicitis: Omnis gloria filiae regis intrinsecus [(Ps. XLIV, 14)]
.
Et introduxit me rex in cubiculum
suum [(Cant. I, 3)]
. Patet quare corporis, et
non carnis resurrectionem dixeris: scilicet ut nos
rudes carnem te dicere putaremus in corpore, et hi
qui perfecti sunt, intelligerent carnem in corpore
denegari. Denique Apostolus in Epistola sua ad Colossenses,
volens corpus Christi carneum, et non
spirituale, aereum, tenue, demonstrare, significanter
locutus est, dicens: Et vos cum essetis aliquando
alienati a Christo, et inimici sensus ejus in operibus

malis, reconciliavit in corpore carnis suae per mortem [(Coloss. I, 21, 22)]
.
Rursumque in eadem Epistola: In quo circumcisi estis circumcisione non manu facta
in exspoliatione corporis carnis
[(Coloss. II, 11)]
. Si corpus
carnem solum significat, et non est nomen ambiguum,
nec ad diversas intelligentias trahi potest:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.