PL 23, col. 380
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 28 · To Pammachius against John of Jerusalem 27 · To Pammachius against John of Jerusalem 29
satis superflue corporeum et carneum dicit, quasi
caro non intelligatur in corpore.
28.
Symbolum fidei ab Apostolis traditum. --In
Symbolo fidei et spei nostrae, quod ab Apostolis traditum,
non scribitur in charta et atramento; sed in
tabulis cordis carnalibus, post confessionem Trinitatis
et unitatem Ecclesiae, omne Christiani dogmatis
sacramentum, carnis resurrectione concluditur. Et
tu intantum in corporis, et iterum 436 corporis,
et tertio corporis, et usque novies corporis, vel sermone
vel numero immoraris, nec semel nominas
carnem; quod illi semper nominant carnem, corpus
vero tacent. Sed et illud quod argute subnectis, et
prudenter praecavens dissimulas, scito nos intelligere.
His enim testimoniis veritatem resurrectionis
probas, quibus Origenes negat, et de dubiis incerta
confirmans, certam fidei domum, subita tempestate
subvertis. Seminatur, inquit, corpus animale: surget
corpus spirituale. Neque enim nubent, neque nubentur;
sed erunt sicut Angeli in coelis [(I Cor. 15, 44; Matth.
XXII, 30; et Luc. XX, 35)]
. Quae alia exempla assumeres,
si resurrectionem negares? Vis resurrectionem
carnis, veritate et non putative, ut loqueris, confiteri.
Post illa, quibus ignorantium blanditus es auribus,
quod in ipsis corporibus, in quibus mortui sumus et
sepulti, resurgamus, hoc potius adjunge, et dic:
Quomodo Dominus post resurrectionem fixuras clavorum
ostendit in manibus, vulnus lanceae monstravit
in latere, et dubitantibus Apostolis, quod putarent
phantasma se videre, respondit, Palpate me et
videte, quoniam spiritus carnes et ossa non habet, sicut
me videtis habere [(Luc. XXIV, 39)]
, et proprie ad Thomam: Infer digitum tuum in manus meas, et manum
tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis [(Joan. XX, 27)]
;
sic et nos post resurrectionem eadem
habebimus membra, quibus nunc utimur, easdem
carnes et sanguinem et ossa: quorum in Scripturis
sanctis opera, non natura damnantur. Denique
in Genesi scriptum est: Non permanebit Spiritus
meus in hominibus istis, quia caro sunt [(Gen. VI, 3)]
.
Et Paulus Apostolus de prava doctrina et operibus
Judaeorum: Non acquievi, ait, carni et sanguini [(Gal. I, 16)]
.
Et ad Sanctos, qui utique in carne
erant, dicit: Vos autem in carne non estis; sed in spiritu:
si tamen Dei spiritus habitat in vobis [(Rom. VIII, 9)]
.
Negans enim eos in carne, quos in carne esse constabat,
non carnis substantiam, sed peccata damnabat.
29.
Vera resurrectionis confessio. Elias et Enoch. --Haec
est vera resurrectionis confessio, quae sic gloriam
carni tribuit, ut non auferat veritatem. Quod