PL 23, col. 381
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 29 · To Pammachius against John of Jerusalem 30
vero dicit Apostolus, corruptibile hoc et mortale [(I Cor. XV)]
,
437 hoc ipsum corpus, id est, carnem,
quae tunc videbatur, ostendit. Quod autem copulat, induere incorruptionem, et immortalitatem,
illud indumentum,
id est vestimentum, non dicit corpus abolere
quod ornat in gloria: sed quod ante inglorium
fuit, efficere gloriosum; ut mortalitatis et infirmitatis
viliore veste deposita, immortalitatis auro, et, ut
ita dicam, firmitatis atque virtutis beatitudine induamur;
volentes non spoliari carne, sed supervestiri
in gloria, et domicilium nostrum, quod de coelo est,
superindui desiderantes, ut devoretur mortale a vita.
Certe nemo superinduitur, nisi qui ante vestitus est.
Sic et Dominus noster in monte transfiguratus est
in gloria [(Matth. XVII, et Marc. IX)] , non ut manus
ac pedes caeteraque membra perderet, et subito in
rotunditate vel solis, vel sphaerae volveretur: sed
eadem membra solis fulgore rutilantia, Apostolorum
oculos praestringerent: unde et vestimenta ejus mutata
sunt in candorem, non in aerem; ne forte et
vestes ejus asseras spirituales: Et facies ejus, inquit, fulgebat sicut sol
[(Matth. IX, 2)]
. Ubi autem facies
nominatur, aestimo quod et caetera membra
conspecta sint. Enoch translatus est in carne. Elias
carneus raptus est in coelum [(Genes. V, 4; Reg. II)] :
necdum mortui, et paradisi jam coloni, habent membra
cum quibus rapti sunt atque translati. Quod nos
imitamur jejunio, illi possident Dei consortio. Vescuntur
coelesti pane, et saturantur omni verbo Dei, eumdem
habentes Dominum, quem et cibum. Audi Salvatorem
dicentem: Et caro mea requiescit in spe [(Psal. XV, 9)]
.
Et in alio loco: Caro ejus non vidit
corruptionem [(Act. II, 31)]
. Et rursum: Omnis caro
videbit salutare Dei [(Isai. XL, 5)]
. Et tu semper corpus
ingeminas? Profer magis Ezechiel, qui ossa jungens
ossibus et educens ea de sepulcris suis, et super
pedes stare faciens, carnibus nervisque constringit,
et cute desuper tegit [(Ezech. XXXVII)] .
30.
Job athleta Ecclesiae ante Christum. Job videtur
contra futurum Origenem scribere. --Tonet Job tormentorum
victor, et testa radens putridae carnis
saniem, miserias suas resurrectionis spe et veritate
soletur: Quis mihi det, inquit, ut scribantur sermones
mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro stylo ferreo,
et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? Scio
enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo 438 die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor
pelle mea, et in carne mea videbo Deum: quem visurus
sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non
alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo
(Job. XIX,