PL 23, col. 383
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 31 · To Pammachius against John of Jerusalem 32
Maria Maria. Noli timere eorum nuptias, qui etiam
ante mortem in sexu suo sine sexus opere vixerunt.
Quando dicitur: In illa die neque nubent, neque nubentur [(Matth. XXII, 30)]
,
de his dicitur, qui possunt
nubere, et tamen non nubent. Nemo enim dicit de
Angelis: Non nubent, neque nubentur. Ego numquam
audivi spiritualium Virtutum in coelo nuptias celebrari:
sed ubi sexus est, ibi vir et femina. Unde et
tu invitus licet, cogente veritate, confessus es, et
dixisti: « Aut coronandus in corpore, quod caste
egit et juste, aut condemnandus in corpore, quod
voluptatibus iniquitatique servivit. » Tolle corpus
et pone carnem, et virum ac feminam non negasti.
Quis enim vivit cum gloria pudicitiae qui non habet
sexum, per quem committi potuit impudicitia? Quis
enim umquam lapidem coronavit, quia virgo permanserit?
Angelorum nobis similitudo promittitur,
id est, beatitudo illa, in qua sine carne et sexu sunt
Angeli, nobis in carne et sexu nostro donabitur. Mea
rusticitas sic credit, et sic intelligit sexum confiteri
sine sexuum operibus: homines resurgere, et sic
eos Angelis adaequari. Nec statim superflua videbitur
membrorum resurrectio, quae caritura sint officio
suo; cum adhuc in hac vita positi, nitamur opera
non implere membrorum. Similitudo autem ad Angelos,
non hominum in Angelos demutatio, sed profectus
immortalitatis et gloriae est.
32.
Enoch et Elias iterum. --Argumenta vero illa
puerorum et infantium, et senum, et ciborum, 440
et stercorum, quibus adversum Ecclesias uteris, non
sunt tua: de Gentilium fonte manarunt. Eadem enim
opponunt nobis Ethnici. Qui Christianum esse te
dicis, Gentilium arma depone. Discant illi magis a
te resurrectionem carnis confiteri, quam tu ab illis
negare. Aut si et tu de hostium numero es, ostende
te libere adversarium, ut Ethnicorum suscipias vulnera.
Dono tibi nutriculas tuas, ne vagiant infantes;
dono decrepitos senes, ne hyberno frigore contrahantur.
Frustra etiam tonsores artificia didicerunt,
scientes Israeliticum populum per quadraginta annos,
nec unguium, nec capillorum incrementa
sensisse: et quod his majus est, non sunt attrita
vestimenta eorum; nec inveteraverunt calceamenta
eorum. Enoch et Elias, de quibus dudum diximus,
tanto tempore in eadem permanent aetate, qua rapti
sunt. Habent dentes, ventrem, genitalia, et tamen
nec cibis, nec uxoribus indigent. Quid potentiam