PL 23, col. 384
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 32 · To Pammachius against John of Jerusalem 33
Dei calumniaris? qui potest de medulla illa et de seminario
vestro, ἐντεριώνη, non carnes tantum de carnibus,
sed corpus educere, et aliud ex alio facere;
et de aqua, id est, de vilitate carnium, pretiosa et
aerei corporis vina mutare: potest utique eadem
potentia, qua de nihilo cuncta fabricatus est, reddere
quae fuerunt: quia multo minus est restituere quod
fuerit, quam facere quod non fuit. Miraris si de infantibus
et senibus in perfecti viri aetatem resurrectio
fiat, cum de limo terrae absque ullis aetatum incrementis,
consummatus homo factus sit? Costa
mutatur in feminam; et tertio humanae conditionis
modo, vilia et pudenda nostrae nativitatis elementa
mutantur in carnes: ligantur membris, discurrunt
in venas, in ossa durantur. Vis et quartum genus
humanae generationis audire? Spiritus Sanctus superveniet
in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.
Propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius
Dei [(Luc. I, 35)]
. Aliter Adam, aliter Eva, aliter
Abel, aliter homo Jesus Christus. Et in omnibus
diversis exordiis, una hominis natura non differt.
33.
Testimonia quae probant veram resurrectionem.
Resurrectionis vocabulum quid significet. --Resurrectionem
carnis, omniumque 441 membrorum si
velim probare, et ad singula testimonia explanationes
adjungere, multis libris opus erit: sed praesens
causa hoc non desiderat. Proposui enim, non
Origeni in omnibus respondere, sed fraudulentae
satisfactionis aperire mysteria. Attamen quia longus
fui in assertione contraria, et vereor ne dum fraudes
pandere studeo, scandalum lectori reliquerim, acervatim
testimonia ponam, cursimque perstringam, ut
toto contra venenatam argumentationem Scripturarum
pondere dimicemus. Qui vestem non habet
nuptialem, nec servavit illud mandatum: Candida
sint vestimenta tua semper [(Matth. XII, 13)]
, manibus
pedibusque constringitur, ne recumbat in convivio,
sedeat in solio, stet ad dextram Dei; mittitur in gehennam,
ubi fletus oculorum, et stridor dentium est [(Matth. XXII)] .
Capilli capitis vestri numerati sunt [(Luc. XII, 7)]
.
Si capilli, puto facilius dentes. Frustra
autem numerati, si aliquando perituri. Veniet
hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient
vocem Filii Dei, et procedent [(Joann. V, 25)]
. Audient
auribus, procedent pedibus. Hoc et Lazarus ante
jam fecerat. Procedent autem de monumentis, id
est, qui monumentis illati fuerant, venient mortui,