PL 23, col. 385
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 33 · To Pammachius against John of Jerusalem 34
et resurgent de sepulcris suis. Ros enim qui a
Deo est, medicina est ossibus ipsorum. Tunc implebitur
quod Dominus loquitur per Prophetam: Populus meus, intra in cellaria tua aliquantulum, donec
ira mea transeat
[(Is. XXVI, 20, sec. LXX)]
. Cellaria
sepulcra significant, de quibus hoc utique profertur,
quod conditum fuerat. Et exibunt de sepulcris
suis, veluti hinnuli de vinculis soluti. Gaudebit cor
eorum, et ossa eorum sicut sol orientur: veniet omnis
caro in conspectu Domini, et mandabit piscibus maris,
et eructabunt ossa quae comederant, et faciet compagem
ad compagem, et os ad os: et qui in terrae pulvere
dormierunt, resurgent: alii in vitam aeternam, alii
in opprobrium et confusionem aeternam [(Dan. XII,
2)] . Tunc videbunt justi impiorum poenas atque cruciatus:
quoniam vermis eorum non morietur, et
ignis eorum non exstinguetur, et erunt in conspectu
omnis carnis [(Is. LXVI, 24)] . Quotquot igitur habemus
hanc spem, sicut exhibuimus membra nostra famulantia
immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, 442
ita exhibeamus ea famulantia justitiae ad sanctificationem:
ut resurgentes ex mortuis, in novitate vitae
ambulemus [(Rom. VI, 19)] . Quomodo et vita Domini
Jesu manifestatur in nostro mortali corpore: et qui
suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et
mortalia corpora nostra, propter inhabitantem spiritum
ejus in nobis [(II Cor. IV, 14)] . Justum enim est,
ut qui semper mortificationem Christi in corpore
nostro circumtulimus, vita quoque Jesu manifestetur
in corpore nostro mortali, id est, in carne mortali
secundum naturam, aeterna autem secundum
gratiam. Vidit et Stephanus stantem Jesum ad dexteram
Patris [(Act. VII)] , et manus Moysi mutata est in
candorem nivis, et deinceps colori pristino restituta [(Exod. IV)] .
In utraque diversitate manus fuit. Figulus
ille Jeremiae, cujus per duritiam lapidum vas
quod fecerat, confractum est, de eadem massa et de
eodem luto redintegravit quod ceciderat [(Jer. XVIII)] :
Sed et ipsum resurrectionis vocabulum significat non
aliud ruere, aliud suscitari: et quod adjicitur, mortuorum,
carnem propriam demonstrat: quod enim
in homine moritur, hoc et vivificatur. Vulneratus
ille itineris Jericho totus refertur ad stabulum, et
delictorum plagae immortalitate sanantur [(Luc. X)] .
34.
Resurrectionis veritas probata quadraginta diebus.
Quare Christus comedit post resurrectionem? Marcionis
error et blasphemia. Apollonius Tyaneus ante Domitianum. --Aperta
sunt et sepulcra in Domini passione,
quando sol fugit, terra tremuit, et multa corpora Sanctorum
surrexerunt, et visa sunt in sancta civitate [(Matth. XXVII)] .
Quis est, inquit Isaias, qui ascendit ex
Edom: fulgida vestimenta ejus ex Bosor, sic formosus in
stola candida [(Isai. LXIII, 1, juxta LXX)]
. Edom aut terrenus
interpretatur, aut cruentus. Bosor, aut caro, aut