PL 23, col. 388

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 35 · To Pammachius against John of Jerusalem 36

quaerebat inter mortuos, hortulanum putabat. Agnoscit,
et Dominum vocat. Post resurrectionem Jesus
stabat in littore, discipuli in navi erant. Caeteris non
cognoscentibus eum, dicit discipulus quem diligebat
Jesus, Petro, Dominus est [(Joan XXI, 12)]
. Prior enim
virginitas virginale corpus agnoscit. Idem erat, et
non idem omnibus videbatur. Statimque subjungitur: Et nemo audebat interrogare eum, Tu quis es? scientes
quod Dominus est.
Nemo audebat, quia Deum sciebant.
Vescebantur cum prandente, quia hominem et
carnem videbant, non quod alter Deus, alter homo
esset, sed unus atque idem Filius Dei cognoscebatur
ut homo, adorabatur ut Deus. Scilicet nunc mihi
philosophandum est, incertos esse sensus nostros,
et maxime visum. Carneades aliquis ab inferis excitandus,
ut proferat verum. Remum in aqua fractum

videri, porticus longius angustiores, rotundos
procul turrium angulos, columbarum colla ad singulas
conversiones colorem mutantia. Cum Rhode
Petrum nuntiaret, et Apostolis diceret [(Act. XII)] : ob
periculi magnitudinem evasisse: non credunt, phantasma
suspicantur. Porro quod clausis ingressus est
ostiis, ejusdem virtutis fuit, cujus et ex oculis evanescere.
Lynceus (ut fabulae ferunt) videbat trans
parietem: Dominus clausis ostiis, nisi phantasma
fuerit, intrare non poterit? Aquilae et vultures
transmarina cadavera sentiunt. Salvator Apostolos
suos, nisi ostium aperuerit, non videbit? Dic mihi,
acutissime disputator, quid est majus, tantam terrae
magnitudinem appendere super nihilum, et super
aquarum incerta librare: an Deum transire per

clausam portam, et creaturam cedere Creatori?
Quod majus est, tribuis: 446 quod minus est, calumniaris.
Petrus super aquas ambulat gravi et solido
corpore [(Joan XX)] . Mollis unda non cedit: paululum
fides dubitat, et statim naturam suam corpus
intelligit: ut sciamus, super aquas non corpus ambulasse,
sed fidem.
36.
Marcionitae disputatio. -- Oro te, qui tantis
contra resurrectionem uteris argumentis, ut simpliciter
mecum loquaris. Credis vere Dominum resurrexisse,
in eodem quo mortuus, quo sepultus est
corpore, an non credis? Si credis, cur ista proponis,
per quae resurrectio denegatur? Si non credis, qui
ita imperitorum lactas animas, et resurrectionem
casso nomine ventilas? audi. Nuper de Marcionis

quidam schola: Vae, inquit, ei, qui in hac carne, et
in his ossibus resurrexerit. Gaudens animus statim
intulit: Consepulti enim sumus, et consurreximus cum
Christo per baptismum [(Rom. VI, 4)]
. Animae, an carnis
resurrectionem dicis? Respondi, non solius animae,
sed carnis, quae cum anima renascitur in lavacro.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.