PL 23, col. 390
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 37 · To Pammachius against John of Jerusalem 38
generant, quidquam in legatione reprehendam; sed
quia apud interrogantes magis et praesentes te purgare
debueris. « Misisti religiosissimum hominem
Dei Isidorum presbyterum, virum potentem tam ex
ipsa incessus et habitus dignitate, quam divinae intelligentiae,
curare etiam eos, qui animo vehementer
aegrotant; si tamen sensum sui languoris habeant.
Homo Dei mittit hominem Dei. » Nihil interest
inter presbyterum et episcopum; eadem dignitas
mittentis et missi: hoc satis imperite: in portu,
ut dicitur, naufragium. Iste Isidorus qui in coelum
tuis laudibus tollitur, idipsum infamatur Alexandriae,
quod tu Jerosolymae; ex quo non legatus advenisse
videtur, sed socius. Alioquin et litterae manu ejus
scriptae, quae ante tres menses legationis ad nos directae
erant, portantes errorem, Vincentio presbytero
redditae sunt, quae usque hodie ab eo tenentur,
quibus cohortatur 448 ducem exercitus sui, ut super
petram fidei, stabili pesistat gradu, nec nostris
naeniis terreatur. Pollicetur se antequam legationis
esset ulla suspicio, venturum Jerosolymam, et ad
adventum suum illico adversariorum cuncos proterendos.
Et inter caetera his etiam verbis utitur: « Quomodo
fumus in aere dissolvitur, et cera ad viciniam
ignis liquescit: ita dissipabuntur qui semper Ecclesiasticae
fidei resistentes, nunc per homines simplices
eamdem fidem inquietare conantur.
38.
Rogo te, lector, qui hoc scribit antequam veniat,
qui tibi videtur? adversarius, an legatus? Iste
est quem nos piissimum vel religiosissimum, et, ut
verbum exprimamus e verbo, deicolam [ θεοσεβέστατον]
possumus dicere. Iste est homo divinae intelligentiae;
tam potens, et tanta incessus ac habitus
dignitate, ut quasi spiritualis Hippocrates, languorem
animarum nostrarum sua potuerit praesentia mitigare,
si tamen nos voluerimus suae medicinae acquiescere.
Curet se tali medicamine, qui etiam alios curare
consuevit. Nobis divina illa intelligentia, pro Christo
stultitia est. Libenter nostra rusticitate languemus,
ne collyrio vestro impie videre discamus. « Tuae
vero sanctimoniae, pro optima voluntate quasi ad
finem usque perducta sit, deprecamur Dominum in
sanctis locis nocte ac die, ut ei reddat perfectam
mercedem, et coronam vitae largiatur. » Recte gratias
agis; nisi enim venisset Isidorus, tu in tota Palaestina
tam fidelem sodalem non invenisses. Nisi ille
tibi promissum apportasset auxilium, haereres in
turba rusticorum, quae sapientiam tuam intelligere
non posset. Haec ipsa apologia, de qua nunc sermo
est, Isidoro praesente et multum collaborante, dictata
est, ut idem esset, et dictator et bajulus litterarum.