PL 23, col. 391
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 38 · To Pammachius against John of Jerusalem 39
39.
Archelaus comes. S. Epiphanii prudentia. -- « Cum
ergo huc venisset, et accessisset ad nos tribus
vicibus, et admovisset tam divinae sapientiae tuae,
quam propriae intelligentiae habentia medicinam verba,
nec profuit alicui, nec profuit ei quisquam. »
Hic qui ad tres vices dicitur ad nos accessisse, ut
in veniendo mysticum numerum conservaret, qui
Theophili episcopi mandatum 449 nobis loquebatur,
litteras ad nos ab eo missas noluit reddere. Cumque
diceremus: Si legatus es, redde legationis epistolas:
si epistolas non habes, quomodo legatum te
probabis? Respondit se habere quidem litteras ad
nos: adjuratum tamen ab Hierosolymorum episcopo,
ne nobis eas redderet. En legati constantia, qui ut
pacem faceret, et suspicionem in alteram partem
favoris excluderet, aequum se utrisque tribuit. Et
quia sine emplastro venerat, et medicorum armamenta
non habebat, idcirco ejus medicina non profuit.
Hieronymus et hi cum eo sunt, « et secreto et
coram omnibus, frequentissime et sub jurisjurandi
testificatione satis ei fecerunt, quod numquam de
nobis [ Al. vobis] ambiguitatem aliquam habuerint
fidei, dicentes: Quomodo eo tempore quando communicabamus
ei, nunc similiter eumdem affectum habemus
de ratione fidei. » Videte quid faciat concordia
dogmatum. Isidorus, ut haec significaret, ejus
socius erat, homo Dei et presbyter θεοσεβέστατος,
et vir potens, et sacro ac venerabili incessu, et divinae
intelligentiae, et Hippocrates Christianorum
vocatur. Ego misellus dum in solitudine delitesco, a
tanto pontifice repente truncatus, presbyteri nomen
amisi. Et tamen iste Hieronymus, cum pannosa turba
et sordidatis gregibus, quid Isidoro illi fulmineo
[ Al. fulmine] ausus est respondere? At ne forte ille
non cederet, et opprimeret eos praesentia, et mole
corporis sui, non semel, non tertio, sed frequentissime
juraverunt, se eum de quo quaestio erat, scire
orthodoxum, nec umquam in suspicione habuisse
haereseos. O apertum impudensque mendacium! O
testimonium pro se, nec Catoni creditum! In ore
enim duorum, vel trium testium stat omne verbum [(Deut. XXVII, 6; et Matth. XVIII, 16; et II Cor. XVI, 1)] .
Alicubi [ Al. aliquando] ne dictum, aut tibi alicubi
mandatum est, quod sine satisfactione fidei communionem
tuam subiremus? Quando per virum disertissimum,
et christianissimum Archelaum comitem,
qui sequester pacis era, condictus locus foederis fuit,
nonne hoc in primis postulatum est, ut futurae concordiae
fides jaceret fundamenta? Pollicitus est esse
se venturum. Instabat dies 450 Paschae: frequens
monachorum turba convenerat [ Al. venerat]: exspectabaris
in loco: quid faceres, nesciebas. Repente