PL 23, col. 397

Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.1 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.pref

457 1. Et vestris et multorum litteris didici, objici
mihi in schola Tyranni, lingua canum meorum ex
inimicis ab ipso [(Ps. LXVII, 24)] , cur περὶ Ἀρχῶν libros
in Latinum verterim. O impudentiam singularem!
accusant medicum quod venena prodiderit;
ut scilicet φαρμακοπώλην suum, non innocentiae
merito, sed criminis communione tueantur, quasi
culpam numerus peccantium minuat, et in personis,
non in rebus sit accusatio. Scribuntur contra me libri,
ingeruntur omnibus audiendi; et tamen non
eduntur, ut et simplicium corda percutiant, et mihi
facultatem pro me auferant respondendi. Novum
malitiae genus, accusare, quod prodi timeas: scribere,
quod occultes. Si sunt vera quae scribit, cur publicum
timuit? si falsa, cur scripsit? Olim pueri legimus:

Intemperantis esse arbitror scribere quidquam,
quod occultari velis [(Cicero lib. I Academ. Quaest.)] .
Rogo quis est iste dolor? Quid aestuant? quid insaniunt?
Quod praeconem repuli figuratum? quod nolui
me subdolo ore laudari? quod sub amici 458 nomine,
inimici insidias deprehendi? Frater et collega in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.