PL 23, col. 398

Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.1 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.pref

praefatiuncula vocor, et satis aperte exponuntur
crimina mea, quid scripserim, quibus in coelum Origenem
laudibus levaverim. Bono animo fecisse se
dicit. Et quomodo nunc eadem inimicus objicit, quae
tunc amicus laudaverat? Voluerat me in interpretatione
quasi praevium sequi; et auctoritatem operi
suo ex nostris opusculis mutuari. Suffecerat semel
dixisse, quod scripseram. Quid necesse fuit eadem
rursus iterare, et frequenter ingerere: et quasi nemo
sibi laudanti crederet, ipsa dicta replicare? Non est
tam sollicita de audientium fide, simplex et pura laudatio.
Quid metuit, ne illi sine testimoniis dictorum
meorum in meis laudibus non credatur? Videtis nos
intelligere prudentiam ejus et praedicationis diasyrticae
strophis in scholis saepe lusisse? Simplicitatem

obtendere non potest, in quo artifex deprehenditur
malitia. Semel, aut ut multum, bis errasse sit casus;
cur prudenter errat et crebro, 459 et sic per totum
texit errorem, ut mihi non liceat negare quod
laudat? Prudentis fuerat et amici, post reconciliatam
simultatem, etiam leves suspiciones fugere: ne quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.