PL 23, col. 418

Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.25 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.26 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.1

pro Gentibus, potest et de martyrio intelligi, quod
Romae in vincula conjectus, hanc Epistolam miserit,
eo tempore quo ad Philemonem, et ad Colossenses,
et Philippenses, in alio loco scriptas esse monstravimus.
Vel certe, quia in plurimis locis lectum est
vinculum animae corpus hoc dici, quo quasi clauso
teneatur in carcere, dicimus propterea Paulum corporis
nexibus coerceri, nec reverti, et esse cum
Christo, ut perfecta in Gentes per eum praedicatio
compleatur: licet quidam alium sensum in hoc
loco introducant, quod Paulus praedestinatus et sanctificatus
ex utero matris suae ad praedicationem Gentium
antequam nasceretur, postea vincula carnis
acceperit. » Et in hoc triplicem, ut supra, expositionem
posui. In prima, quid mihi videretur; in secunda,

quid Origenes assereret; in tertia, quid Apollinarius
contra illius vadens dogmata sentiret. Lege
Graecos Commentarios; et nisi ita repereris, crimen
fatebor. Quod est in isto loco peccatum meum?
Illud nimirum, pro quo supra respondi: quare non
eos a quibus dicta sunt, nominarim? Superfluum
erat per singula Apostoli testimonia, eorum nomina
ponere, quorum me Opuscula translaturum in Praefatione
signaveram. Et tamen vinctam dici animam
corpore, donec ad Christum redeat, et in resurrectionis
gloria, corruptivum et mortale corpus, incorruptione
et immortalitate commutet, non absurdae
intelligentiae est. Unde et Apostolus: Miser ego, inquit, homo: quis me liberabit de corpore mortis hujus?
Corpus mortis appellans, quod vitiis et morbis

et perturbationibus ac morti subjaceat: donec cum
Christo resurgat in gloria, 482 et fragile prius lutum,
excoquatur fervore Spiritus sancti in testam
solidissimam: demutans gloriam, non naturam.
26.
Quintus locus validissimus est, in quo exponentes
illud Apostoli testimonium, Ex quo totum corpus
compactum et conglutinatum per omnem juncturam
subministrationis, secundum operationem in mensuram
uniuscujusque membri, augmentum corporis facit
in aedificationem sui in charitate [(Lib. II, cap. 4)]
,
latissimam Origenis expositionem, et eosdem sensus
per diversa verba volventem, brevi sermone constrinximus,
nihil exemplis et assertionibus illius auferentes.
Cumque pervenissemus ad finem, haec subjecimus:
« Igitur et in restitutione omnium, quando

corpus totius Ecclesiae nunc dispersum atque laceratum,
verus medicus Christus Jesus sanaturus advenerit,
unusquisque secundum mensuram fidei et
agnitionis Filii Dei (quem ideo agnoscere dicitur,
quia prius noverat, et postea nosse desivit) suum
recipiet locum, et incipiet id esse quod fuerat: ita
tamen, ut non juxta haeresim aliam omnes in una
aetate sint positi, id est, omnes in Angelos reformentur;
sed unumquodque membrum juxta mensuram

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.