PL 23, col. 419
Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.27 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.26 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 1.28
et officium suum perfectum sit. Verbi gratia, ut
Angelus refuga id esse incipiat, quod creatus est: ut
homo qui de paradiso fuerat ejectus, ad culturam iterum
paradisi restituatur, » et reliqua.
27.
Duae haereses. --Miror te hominem prudentissimum
non intellexisse artem expositionis meae.
« Quando enim dico, ita tamen ut non juxta aliam
haeresim omnes in una aetate sint positi, id est, omnes
in Angelos reformentur, ostendo et ea de quibus
disputo esse haeretica, et ab alia haeresi discrepare. »
Quae sunt ergo duae haereses? Una, quae dicit omnes
rationabiles creaturas in Angelos reformari. Altera
quae asserit unumquodque in restitutione mundi
id fore quod conditum est. Verbi gratia: quia ex
Angelis daemones sunt, rursum daemones Angelos
fieri: et animas hominum, ita ut sunt conditae, non
in Angelos; sed in id quod a Deo sunt conditae, reformari,
ut et justi et peccatores aequales fiant. Denique
ut scias me non meam explicasse sententiam,
sed inter se haereses comparasse, quarum utramque
in Graeco legeram, disputationem meam 483 hoc
fine complevi: « Idcirco, ut supra diximus, haec
apud nos obscuriora sunt, quia μεταφορικῶς dicuntur
in Graeco; et omnis metaphora, si de alia in
aliam linguam transferatur ad verbum, quibusdam
quasi sentibus, orationis sensus et germina suffocantur. »
Nisi haec eadem in Graeco repereris, quidquid
dictum est, meum putato.
28.
Sextum, quod et extremum, mihi objicere dicitur
(si tamen nihil in medio frater oblitus est) cur
illum locum Apostoli interpretans ubi ait (Ephes. V,
28, 29): Qui uxorem suam diligit, seipsum diligit.
Nemo enim unquam suam carnem odit; sed nutrit et
fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam, post simplicem
expositionem, Origenis posuerim quaestionem, ex cujus
persona tacito nomine dixerim: « Opponi nobis
potest, quod non sit vera sententia dicentis Apostoli: Nemo unquam carnem suam odit,
cum morbo
regio laborantes, phthisi, et cancere et distillationibus,
mortem vitae praeferant, et sua oderint corpora;
et statim quid ipse sentirem adjunxi: Magis itaque ad
tropicam intelligentiam sermo referatur. » Quando
dico, tropicam, doceo verum non esse, quod dicitur,
sed allegoriae nubilo figuratum. Ponamus tamen ipsa
verba quae in Origenis libro tertio continentur:
« Dicamus quod illam carnem, quae visura sit salutare
Dei, anima diligat, et nutriat, et foveat eam,
disciplinis erudiens, et coelesti saginans pane, et
Christi sanguine irrigans: ut refecta et nitida, possit
libero cursu virum sequi, et nullo debilitatis pondere
praegravari. Pulchre etiam in similitudinem
Christi nutrientis et foventis Ecclesiam, et dicentis
ad Jerusalem: Quoties volui congregare filios tuos, ut
gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti [(Matth. XXIII, 37)]
,
animae quoque fovent corpora sua,
ut corruptivum hoc induat incorruptionem, et alarum