PL 23, col. 477
Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.27 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.26 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.28
intelligerent, cujus verecundiae sit, docere quod
nescias, scribere quod ignores, et eamdem magistri
sapientiam etiam in sensibus quaererent. Quodque
addis, « peccata putere, non verba, mendacium, calumniam,
detractionem, falsum testimonium, et universa
convicia, et Os quod mentitur occidit animam [(Sap. I, 11)]
,
» monesque « ne ille fetor nares meas
penetret, » crederem dicenti, nisi facta contraria
deprehenderem, quasi si fullo et coriarius moneant
pigmentarium, ut naribus obturatis, tabernas suas
praetereat. Faciam ergo, quod praecipis, claudam
nares meas, ne veritatis et benedictionum tuarum
suavissimo odore crucientur.
27.
In uno homine diversa laudamus et accusamus. --In
laude et detractione mea, quia varius exstitisti,
miro acumine argumentatus es, sic tibi licere
de me, 556 et bene et male dicere, quomodo et
mihi licuerit Origenem et Didymum reprehendere,
quos ante laudaverim. Audi ergo, vir sapientissime,
et Romanae dialecticae caput, non esse vitii hominem
unum laudare in aliis, et in aliis accusare; sed
eamdem rem probare et improbare. Ponam exemplum;
ut quod non intelligis, prudens mecum lector
intelligat. In Tertulliano laudamus ingenium, sed
damnamus haeresim. In Origene miramur scientiam
Scripturarum, et tamen dogmatum non recipimus
falsitatem. In Didymo vero et memoriam praedicamus,
et super Trinitate fidei puritatem; sed in caeteris
quae Origeni male credidit, nos ab eo retrahimus.
Magistrorum enim non vitia imitanda sunt, sed
virtutes. Grammaticum quidam Afrum habuit Romae
virum eruditissimum; et in eo se aemulum praeceptoris
putabat, si stridorem linguae ejus et vitia tantum
oris exprimeret. In Praefatiuncula περὶ Ἀρχῶν fratrem
me nominas, et collegam dicis eloquentissimum,
fidei meae praedicas veritatem. His tribus detrahere
non poteris; caetera carpe ut libet, ne videaris
tuo de me testimonio repugnare. Cum fratrem et
collegam dicis, amicitia tua dignum fateris. Cum
eloquentem praedicas, imperitiae ultra non arguis.
Cum catholicum in omnibus profiteris, haereseos
non poteris mihi crimen impingere. Extra haec tria
si quid in me reprehenderis, non tibi videberis esse
contrarius. Ex qua supputatione illa summa nascitur,
et te errare ea in me reprehendentem, quae
prius laudaveras; et me non esse in vitio, si in eisdem
hominibus et laudanda praedicem, et vituperanda
reprehendam.
28.
De animarum quaestione. Liber Didymi ad Rufinum,
et Explanatio Osee ad Hieronymum. --Transis
ad animarum statum, et prolixius fumos meos
increpas; atque ut tibi liceat ignorare, quod consulto
te scire dissimulas, quaeris a me primum de