PL 23, col. 578

Dialogus contra Pelagianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

non Moysi et Aaron, sed ejus qui signorum miraculis
populum liberavit, et ad extremum percussit primogenita
Aegypti, ut qui prius retinebant pertinaciter,
ardenter exire compellerent [(Exod. XI et XII)] . Salomon
loquitur: Esto confidens in Dominum in toto
corde tuo, in tua autem sapientia ne exalteris: in omnibus
viis tuis cognosce eum, ut rectas faciat vias tuas [(Prov. III, 5, 6)]
.
Intellige quid loquitur: Nec in sapientia
nostra, nec in ullis virtutibus confidendum,
sed in solo Domino, a quo gressus hominis diriguntur.
Denique praecipitur, ut ostendamus ei vias nostras,
et notas esse faciamus, quae non labore proprio,
sed illius adjutorio atque clementia rectae fiunt. Unde
scriptum est: Rectam fac in conspectu meo viam tuam,
sive ut alia exemplaria habent: Rectam fac in conspectu

tuo viam meam [(Ps. V, 9)]
: ut quod tibi rectum
est, etiam mihi rectum esse videatur, idem Salomon
loquitur, Devolve super Dominum opera tua, et firmabuntur
cogitationes tuae. [(Prov. XVI, 3)]
. Tunc enim
nostra cogitatio confirmatur, quando omne quod agimus,
quasi super stabilem et solidissimam petram,
Domini adjutorio devolvimus, eique cuncta reputamus.
9.
Ex novo Testamento. --Apostolus Paulus cum
Dei beneficia celeri sermone narrasset, ad extremum
intulit: Et ad haec quis idoneus [(I Cor. II, 16)]
? Unde
et in alio loco dicit: Fiduciam autem talem habemus
per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus
cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia
nostra ex Deo est, qui et idoneos fecit nos novi

Testamenti ministros, non littera, sed spiritu. Littera
enim occidit, 792 spiritus autem vivificat [(I Cor. III,
4, 5)]
. Adhuc audemus per liberum arbitrium superbire,
et abuti beneficiis Dei in contumeliam largitoris?
cum idem vas electionis apertissime scribat: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus,
ut abundantia fortitudinis
nostrae sit ex Deo, et non ex
nobis [(I Cor. IV, 7)]
. Unde et in alio loco, retundens
haereticorum impudentiam, loquitur: Qui gloriatur,
in Domino glorietur. Neque enim qui seipsum commendat,
ipse probatus est, sed quem Deus commendat [(II Cor. X, 17)]
.
Et iterum: Nihil enim mihi defuit
ab his, qui supra modum sunt Apostoli, licet nihil sim. [(II Cor. XII, 11)]
Petrus loquitur ad Dominum, signorum
magnitudine conturbatus: Recede a me, quia

homo peccator sum [(Luc. V, 8)]
. Et Dominus ad discipulos: Ego sum vitis et vos rami, qui manet in
me, et ego in eo, iste
affert fructum multum: quia sine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.