PL 23, col. 577

Dialogus contra Pelagianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

ubi, sublata liberi arbitrii potestate, faciat homo,
quod per se aut nolit, aut non potuit.
8.
Scripturarum testimonia.--A. Non ita, ut tu proponis,
sed ut veritas poscit et ratio, Scripturarum
vocibus est utendum. Loquitur Jacob in oratione sua: Si fuerit Dominus Deus mecum, et custodierit me in
via, per quam ego pergo, et dederit mihi panem ad
manducandum, et vestimentum ad operiendum, et reduxerit
me cum salute in domum patris mei, erit
mihi Dominus in Deum, et lapis iste quem posui in
titulum, erit mihi domus Dei, et omnium quaecumque
dederis mihi, decimas offeram tibi
[(Genes. XXVIII, 20
et seqq.)]
. Numquid dixit, si liberum arbitrium conservaveris,
et cibum et vestimentum meo labore
quaesiero, et revertero in domum patris mei? Omnia

dat Domini voluntati, ut mereatur accipere quod precatur.
Revertenti de Mesopotamia Jacob, Angelorum
occurrit exercitus, et vocantur castra Dei [(Gen. XXXII)] .
Postea pugnat cum Angelo sub figura hominis, et a
Domino confortatur: de supplantatore Jacob, rectissimus
Dei, nomen accepit. Neque enim ad fratrem
crudelissimum audebat reverti nisi Domini praesidio
roboratus. Scriptum est in consequentibus: Ortus
est ei sol, postquam transivit Phanuel [(Gen. XXXI, 31)]
,
quod interpretatur facies Dei. Unde loquitur et
Moyses: Vidi Dominum [Al. Deum] facie ad faciem,
et salva facta est anima mea, non proprietate naturae;
sed dignatione miserentis. Oritur ergo nobis sol justitiae,
quando vultu Dei confirmamur. Joseph in
Aegypto clauditur carcere, ibique infertur, quod custos

carceris omnia potestati ejus fideique commiserit.
Causaque redditur. Quia Dominus erat cum eo, et
quaecumque faciebat, prosperabantur a Domino in manibus
ejus [(Genes. XXXIX, 23)]
. Unde et eunuchis somnia
suggeruntur [(Ibid., 40)] , et Pharao videt somnium
inextricabile [(Ibid., 41)] , ut per hanc occasionem liberaretur
Joseph [(Genes. XLII et seqq.)] , pater pasceretur 791
et fratres, Aegyptus tempore famis salvaretur.
Sequitur: Dixit autem Deus ad Israel in visione
noctis: Ego sum Deus patrum tuorum, noli timere
descendere in Aegyptum; in gentem enim magnam faciam
te ibi, et ego descendam tecum in Aegyptum, et
educam te inde: et ponet Joseph manus suas super
oculos tuos [(Genes. XLVI, 3, 4)]
. Ubi hic est liberi arbitrii
potestas? An non totum quod ire audeat [ Al.

audet] ad filium, et genti se committere Dominum
nescienti, Dei patrum ejus auxilium est? Liberatur
populus de Aegypto in manu forti et brachio excelso,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.