PL 23, col. 576

Dialogus contra Pelagianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Against the Pelagians 3.6

meam, poenitentiam agam super bono, quod locutus
sum ut facerem ei [(Jerem. XVIII, 7 seqq.)]
. Indignabatur
quondam et Jonas, cur Deo fuerit jubente mentitus:
sed injusti moeroris arguitur, malens cum pernicie 789
innumerabilis populi verum dicere, quam cum
tantorum salute mentiri. Ponitur ei exemplum: Tu
doles super hedera, sive cucurbita in qua non laborasti,
neque fecisti ut cresceret, quae sub una nocte nata est,
et una nocte periit, et ego non parcam Ninive civitati
magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia
hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram
suam [(Joan. IV, 10, 11)]
. Si in parvulorum aetate
et simplicium, quos certe peccatores fuisse non poteris
approbare, tanta fuit hominum multitudo, quid
dicemus de utriusque sexus aetate diversa, quae juxta

Philonem, et prudentissimum philosophorum ( Platonem
in Timaeo ), ab infantia usque ad decrepitam
senectutem, septennario ordine devolvitur, dum sibi
sic invicem aetatum incrementa succedunt, ut quando
de alia transeamus ad aliam, sentire minime valeamus?
7.
Minime peccati auctor est Deus.--C. Tota argumentatio
tua huc tendit, ut quod Graeci dicunt, αὐτεξούσιον,
et nos liberum appellamus arbitrium, vocabulo
tribuas, re auferas. Tu enim auctorem peccatorum
facis Deum, dum asseris nihil hominem per
se posse facere, sed adminiculo Dei, cui imputetur
omne quod facimus. Nos autem, sive bonum, sive
malum homo fecerit, per liberi arbitrii potestatem
ei dicimus imputari, qui fecit quod voluit; et non ei,

qui semel concessit liberum arbitrium. A. Quamvis
tergiverseris, laqueis veritatis innecteris; hoc enim
modo, etiam si ipse non adjuvat, tamen juxta te
auctor erit malorum: quia potuit prohibere, et non
prohibuit. Vetus enim sententia est, homicidam esse
eum, qui cum possit hominem de morte liberare,
non liberet. C. Jamjam tollo manum, cedo, vicisti:
si tamen vincere est, veritatem velle subvertere,
non rebus, sed sermonibus, id est, non veritate, sed
mendacio. Possum enim illud tibi Apostoli respondere: Et si imperitus sermone, non tamen scientia [(II Cor. XI, 6)]
.
Quando enim loqueris coactus argumentationum
strophis, tibi videor assentire, cum
autem tacueris, ex animo rursus elabitur, ut liquido
appareat disputationem tuam non ex fontibus veritatis
790
et christiana simplicitate, sed ex philosophorum
minutiis et arte descendere. A. Vis ergo
me rursum uti testimoniis Scripturarum? Et quomodo
jactant discipuli tui, nullum argumentationi tuae
posse et problematibus respondere? C. Non solum
volo, sed et cupio. Doce me de Scripturis sanctis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.