PL 23, col. 538

Dialogus contra Pelagianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

omnisque creatura peccato subjacet, et indiget misericordia
Dei, dicente Scriptura: Misericordia Domini
plena est terra [(Ps. XXXII, 5, et CXVIII, 64)]
. Et ne
quasi maculas quasdam in sanctis viris videar perscrutari,
in quibus errore sunt [ Al. sint] lapsi, pauca
proferam, quae non ad singulos, sed ad omnes in
commune pertineant. In tricesimo primo psalmo [(Vers. 5)]
scriptum est: Dixi, pronuntiabo adversum
me injustitiam meam Domino, et tu dimisisti impietatem
cordis mei. Statimque sequitur: Pro hac, hoc
est, impietate, sive iniquitate (utrumque enim intelligi
potest) orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.
Si sanctus est, quomodo orat pro iniquitate?
Si iniquitatem habet, qua ratione sanctus appellatur?
Juxta illum videlicet modum, qui et in alio

loco scribitur: Septies cadet [Al. cadit] justus, et resurget [(Prov. XXIV, 16)]
.
Et, Justus 745 accusator
sui est in principio sermonis [(Prov. XVIII, 13)]
. Et alias: Alienati
[Al. abalienati] sunt peccatores a vulva, erraverunt
ab utero, locuti sunt falsa [(Psal. LVII, 4)]
. Vel statim
ut nati sunt, subjacuere peccato in similitudinem praevaricationis
Adae, qui est forma futuri; vel certe statim
ut de utero virginali natus est Christus, de quo
scriptum est: Omnis qui aperit vulvam, sanctus Domino
vocabitur [(Exod. XIII, 2, et XXXIV, 19)]
; omnes
haeretici erraverunt, non intelligentes mysterium
nativitatis ejus. Magisque ad specialem nativitatem
Salvatoris, quam ad omnium hominum reterri potest
hoc quod dicitur, Qui, aperit vulvam, sanctus
vocabitur Domino [(Ezech. XI, 43, 44)]
. Solus enim

Christus clausas portas vulvae virginatis aperuit,
quae tamen clausae jugiter permanserunt. Haec est
porta orientalis clausa, per quam solus Pontifex ingreditur
et egreditur, et nihilominus semper clausa
est. Illud quoque quod in volumine Job scriptum
est: Numquid mundus erit homo coram Deo, aut in
operibus suis irreprehensibilis vir? Si adversus famulos
suos non credit, et contra Angelos pravum quid reperit;
quanto magis in his, qui habitant domos luteas [(Job. IV, 17, 18)]
!
e quibus et nos de eodem luto sumus.
Quod si asserueris hoc dici ex persona Eliphas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.