PL 23, col. 580

Dialogus contra Pelagianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

nostris, sed in gratia conditionis et legis, sentiri auxilium
Dei, ne liberum frangeretur arbitrium. Caeterum
sunt plerique nostrorum, qui omnia quae agimus,
dicant fieri praesidio Dei. A. Qui hoc dicit, vester esse
cessabit. Aut ergo et tu ista dicito, ut noster
esse incipias, aut si non dicis, alienus eris cum his
qui nostra non dicunt. C. Tuus ero, si mea dixeris,
immo tu meus, si adversa non dixeris. Sana corpora
confiteris, et animae, quae fortior est, denegas sanitatem.
Ut enim morbus et vulnus in corpore, ita peccatum
in anima. Qui ergo sanum aliquando hominem
confiteris ex ea parte qua caro est, quare non sanum
dicas et ex ea qua spiritus est? A. Sequar propositionem
tuam. Numquam hodie effugies, veniam quocumque
vocaris. C. Paratus sum ad audiendum. A. Et

ego ad loquendum surdis auribus. 794 Respondebo
igitur ad propositum. Ex anima et corpore compacti,
utriusque substantiae naturam consequimur. Quomodo
corpus sanum dicitur, si nullo languore vexetur,
ita anima absque vitio, si nulla perturbatione
quatiatur. Et tamen quamvis corpus sanum sit integrumque
et vegetum, et cunctorum sensuum integritate
robustum, aut crebris, aut raris infirmitatibus
condolescit, et ut firmissimum sit, interdum pituitae
molestiam patitur; ita anima cogitationum et perturbationum
impetus sustinens, ut superet naufragia,
non absque periculo navigat, consideransque fragilitatem
suam semper de morte sollicita est, secundum
illud quod scriptum est: Quis est homo qui vivet, et
non videbit mortem [(Psal. LXXXVII, 12)]
? Quae cunctis

intenta est mortalibus, non naturae dissolutione, sed
morte peccati, juxta illud Propheticum: Anima quae
peccaverit, ipsa morietur [(Ezech. XVIII, 4)]
. Alioquin
hanc communem mortem, qua et bruta solvuntur
animalia, Enoch et Eliam nondum vidisse cognoscimus.
Da mihi corpus quod numquam languerit, aut
quod post languorem perpetua sanitate securum sit:
et dabo tibi animam quae numquam peccaverit, nec
post virtutes deinceps peccatura sit, praesertim cum
vicina sint vitia virtutibus; et si paululum declinaveris,
aut errandum tibi sit, aut in praeceps cadendum.
Quantum enim inter se distant pertinacia et
perseverantia, parcimonia et frugalitas, liberalitas
et profusio, prudentia et calliditas, fortitudo et temeritas,
cautela et timiditas? quorum alia ad bona,

alia referuntur ad mala. Quod quidem et in corporibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.