PL 23, col. 581
Dialogus contra Pelagianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
invenitur. Si felli provideris temperando, pituita
succrescit. Si humores siccare festines, inardescit
sanguis, bile [ Al. bili] vitiatur, et luteus color ora
perfundit. Certe ut cunctam medicorum adhibeamus
diligentiam, et castigatis vivamus cibis, et morborum
fomitibus careamus et cruditate, occultis quibusdam
et soli Deo cognitis 795 causis, vel frigore inhorrescimus,
vel febre exardescimus, vel torminibus
ejulamus et veri medici Salvatoris imploramus auxilium,
dicimusque cum Apostolis: Magister, salvos
nos fac, perimus [(Matth. VIII, 25)]
.
12.
Respondet aliquot e Scriptura objectionibus.--C.
Esto, ut nullus potuerit omne vitare peccatum in
pueritia, adolescentia, et juventute: numquid negare
potes plurimos justos et sanctos viros post vitia,
omni se ad virtutes animo contulisse, et per has caruisse
peccato? A. Hoc est quod tibi in principio
dixeram, in nostra esse positum potestate, vel peccare,
vel non peccare, et vel ad bonum, vel ad malum
extendere manum, ut liberum servetur arbitrium:
sed hoc pro modo et tempore et conditione fragilitatis
humanae; perpetuitatem autem impeccantiae
soli reservari Deo, et ei qui Verbum caro factus,
carnis detrimenta et peccata non pertulit. Nec quia
ad breve possum, coges me ut possim jugiter. Possum
jejunare, vigilare, ambulare, legere, psallere,
sedere, dormire, numquid in perpetuum? C. Et quare
in Scripturis sanctis ad perfectam justitiam provocamur,
ut est illud: Beati mundo corde, quoniam
ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
; et: Beati immaculati
in via, qui ambulant in lege Domini [(Psal. CXVIII,
1)]
; et Dei loquentis ad Abraham: Ego sum Deus
tuus, placeto in conspectu meo, et esto sine macula, vel querela, et ponam testamentum meum inter me et te, et
multiplicabo te nimis
[(Genes. XVII, 1)]
? Si enim non
potest fieri quod Scriptura testatur, frustra praecepit
ut fieret. A. Diversis testimoniis Scripturarum eamdem
quaestionem teris in theatrales praestigias, quae
unum eumdemque hominem personarum varietate
mutata, in Martem Veneremque producunt: ut qui
prius rigidus et truculentus incesserat, postea solvatur
in mollitiem feminarum. Hoc enim quod nunc
quasi novum objicis: Beati mundo corde, et, beati
immaculati in via, et, Esto sine macula, et caetera
hujuscemodi, Apostolo respondente convictum est,
Et ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus; 796
et, Nunc per speculum videmus in aenigmate:
cum autem venerit quod perfectum est, id quod ex
parte fuerat destructur [(I Cor. XIII, 9, 10)]
. Et mundum
igitur cor, quod postea sit visurum Deum, et
beatitudinem vitae immaculatae, et immaculatum cum
Abraham vivere, in umbra possidemus et imagine.