PL 23, col. 583

Dialogus contra Pelagianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

intellige. Multis testimoniis supra didicisti, legem
nullum potuisse complere. Si autem Apostolus ad
comparationem gratiae Christi, quae prius lucra arbitrabatur
in lege, reputavit quasi stercora, ut Christum
lucrifaceret, quanto magis nos scire debemus, ideo
Christi et Evangelii gratiam successisse, quia in lege
nemo justificari potuit? Si autem [ Al. ergo] in lege
nullus justificatur, quomodo ad perfectum [ Al. perfectionem]
immaculatus est in via, qui adhuc ambulat,
et ad calcem venire festinat? Certe qui in
cursu est, et in via graditur, minor est eo qui pervenit
ad finem. Si ergo immaculatus est ille atque
perfectus, qui adhuc ambulat in via, et graditur in
lege, quid plus habebit ille, qui ad terminum viae
legisque pervenit? Unde et Apostolus de Domino loquitur
[(Ephes. V)] ,
quod in fine mundi, et in consummatione
virtutum exhibeat sibi sanctam Ecclesiam,
non habentem maculam, neque rugam, quam vos
putatis jam in ista carne mortali et corruptibili esse
perfectam, et audire meremini cum Corinthiis: Jam
perfecti estis, jam divites facti estis, sine nobis regnatis
[Al. regnastis], atque utinam regnaretis, ut et nos
regnaremus vobiscum [(I Cor. IV, 8)]
: 798 cum vera
et absque omni sorde perfectio in coelestibus reservetur,
quando sponsus loquetur ad sponsam: Tota
pulchra es, amica mea, et macula non est in te [(Cant.
IV, 7)]
. Juxta quod et illud intelligitur: Ut sitis irreprehensibiles
et simplices sicut filii Dei immaculati [(Philipp. II, 15)]
:
quod non dixerit [ Al. dixit] estis,
sed sitis, in futurum differens, non in praesenti esse

contestans, ut hic labor sit atque contentio, ibi laboris
virtutisque praemia. Denique Joannes scribit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid
erimus. Scimus, quia cum apparuerit, similes ei erimus,
quoniam eum videbimus sicuti est.
[(I Joan. III, 2)]
Quamquam
ergo filii Dei simus, tamen similitudo Dei, et
vera contemplatio, tunc nobis repromittitur, quando
apparuerit in claritate sua.
14.
Pelagii superbia in epist. ad Julianam. --De
hoc superbiae tumore, et illa orandi prorumpit audacia,
qua scribens ad viduam, quomodo sancti
debeant orare, pronuntias. « Ille enim, inquis, merito
ad Deum extollit manus, ille preces bona conscientia
fundit, qui potest dicere: Tu enim nosti, Domine,
quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab

omni fraude, et injuria, et rapina, quas ad te expando
manus: quam justa, quam immaculata labia,
et ab omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis,
preces fundo. » Christiani est haec, an Pharisaei
superbientis oratio? qui etiam in Evangelio
loquebatur: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.