PL 23, col. 584
Dialogus contra Pelagianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, et sicut hic
publicanus: jejuno bis in sabbatho, decimas do omnium
quae possideo [(Luc. XVIII, 11)]
. Ille agit gratias Deo,
quia ipsius misericordia non sit sicut caeteri homines,
peccata detestans, non assumens justitiam. Tu
dicis: « Domine, tu nosti quam sanctae, quam innocentes,
quam purae sint ab omni fraude, injuria et
rapina, quas ad te expando manus. » Ille bis in sabbatho
se jejunare dicit, ut affligat carnem vitiis
lascivientem, et omnis substantiae suae dat decimas. Redemptio enim animae viri, propriae divitiae
[(Prov. XIII,
8)]
. Tu cum diabolo gloriaris, dicente: Super sidera
ascendam, ponam in 799 coelo thronum meum, et ero
similis Altissimo [(Isai. XIV, 13, 14)]
. David loquitur: Lumbi mei impleti sunt illusionibus
[(Psal. XXXVII, 8)]
;
et, Computruerunt cicatrices meae a facie insipientiae
meae [(Ibid., 6)]
; et, Ne intres in judicium cum servo
tuo; et, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens [(Ps. CXLII, 2)]
.
Tu sanctum et innocentem et purum
te esse jactas, et mundas ad Deum expandis
manus. Nec sufficit tibi in cunctis operibus gloriari,
nisi ab omni sermonis orisque peccato mundum esse
te dicas, inferens quam justa, quam immaculata labia,
et ab omni mendacio libera. Ille canit: Omnis
autem homo mendax [(Ps. CXV, 2)]
, et hoc ipsum confirmat
apostolica auctoritas, ut sit Deus verax [(Rom.
III)] , omnis autem homo mendax: et tu ab omni mendacio
immaculata et justa et libera possides labia.
Isaias plangit: Heu mihi misero, quoniam compunctus
sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam,
in medio quoque populi immunda labia habentis ego
habito [(Isai. VI, 5)]
: et postea Seraphim ignitum
carbonem forcipe comprehensum defert ad prophetae
labia purganda, non ut loqueris, arrogantis,
sed sua vitia confitentis. Juxta illud quod in psalmo
dicitur: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad
linguam dolosam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus
desolatoriis [(Ps. CXIX, 34)]
. Et post tantum tumorem,
orantisque jactantiam et confidentiam sanctitatis,
quasi stultus stultis persuadere conaris, ut
in extremo dicas: Quibus tibi ut mihi miserearis
preces fundo. Si sanctus es, si innocens, si ab omni
sorde purgatus, si nec sermone, nec opere peccasti,
dicente Jacobo, Qui in verbo non peccat, iste perfectus
[Al. justus] est vir; et, Nemo potest [Al. potens]
refrenare linguam suam [(Jacob. III, 2, 8)]
, quomodo
misericordiam deprecaris, ut videlicet plangas te, et
fundas preces, quia sanctus et purus es et innocens
immaculatisque labiis, et ab omni liber mendacio,
Dei similis potestati? Sic Christus oravit in cruce: Deus Deus meus, ut quid dereliquisti me? longe a salute