PL 23, col. 585

Dialogus contra Pelagianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

mea, verba delictorum meorum
[(Ps. XXI, 1)]
; et
rursum, Pater, in manus tuas commendo spiritum
meum [(Ps. XXX, 6)]
, et, Pater, ignosce eis, quod enim
faciunt, nesciunt [(Luc. XXIII, 34)]
; 800 qui pro nobis
agens gratias dixerat: Confiteor tibi, Domine Pater
coeli et terrae [(Mar. XI, 25)]
.
15.
Ex Oratione Dominica. --Sic docuit Apostolos
suos, ut quotidie in corporis illius sacrificio credentes
audeant loqui: Pater noster, qui es in coelis,
sanctificetur nomen tuum [(Matth. VI, 9)]
. Illi nomen
Dei, quod per se sanctum est, in se sanctificari cupiunt;
tu dicis: « Nosti, Domine, quam sanctae, et
quam innocentes, et quam purae manus meae sint. »
Illi inferunt: Adveniat regnum tuum: spem regni futuro
tempore praestolantes, ut regnante Christo,

nequaquam regnet peccatum in mortali eorum corpore,
junguntque: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et
in terra, ut imitetur Angelos humana fragilitas, et
voluntas Domini compleatur in terra. Tu dicis:
« Potest homo si voluerit omni carere peccato. » Panem quotidianum,
sive, super omnes substantias,
venturum Apostoli deprecantur, ut digni sint assumptione
corporis Christi. Et vos per nimiam sanctitatem,
securamque justitiam audacter vobis coelestia
dona vendicatis. Sequitur: Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
De baptismatis fonte surgentes, et regenerati in
Dominum Salvatorem, impleto illo, quod de se scriptum
est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum
tecta sunt peccata [(Ps. XXXI, 1)]
, statim in prima

communione corporis Christi dicunt: Et dimitte
nobis debita nostra, quae illis fuerant in Christi confessione
dimissa; et tu arrogans et superbus de sanctarum
puritate manuum, et munditia eloquii gloriaris.
Quamvis sit hominis perfecta conversio, et post
vitia atque peccata virtutum plena possessio, numquid
possunt sic esse sine vitio, quomodo illi, qui
statim de Christi fonte procedunt? Et tamen jubentur
dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris [(Matth. VI, 13)]
: non
humilitatis mendacio, ut tu interpretaris, sed pavore
fragilitatis humanae suam conscientiam formidantis.
Illi dicunt: Ne nos inducas in tentationem, tu cum
Joviniano loqueris, eos qui plena 801 fide baptisma
consecuti sunt, tentari ultra, et peccare non posse.

Ad extremum inferunt: Sed libera nos a malo. Quid

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.