PL 23, col. 588
Dialogus contra Pelagianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
18.
Quare infantes baptizentur: et Cypriani testimonium.
C. Dic, quaeso, et me omni libera quaestione,
quare infantuli baptizentur? A. Ut eis peccata in
baptismate dimittantur. C. Quid enim commeruere
peccati? Quisquamne solvitur non ligatus? A. Me
interrogas? Respondebit tibi Evangelica tuba, Doctor
Gentium, vas aureum in toto orbe resplendens: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen: etiam in
eos, qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis
Adam, qui est forma futuri
[(Rom. V, 14)]
.
Quod si objeceris dici esse aliquos, qui non peccaverunt,
intellige eos illud non peccasse peccatum,
quod peccavit Adam praevaricando in paradiso praeceptum
Dei. Caeterum omnes homines, aut antiqui
propagatoris Adam, aut suo nomine tenentur obnoxii.
Qui parvulus est, parentis in baptismo vinculo
solvitur. Qui ejus aetatis est, quae potest sapere, et
alieno et suo, Christi sanguine liberatur. 804 Ac
ne me putes haeretico sensu hoc intelligere, beatus
martyr Cyprianus, cujus te in Scripturarum testimoniis
digerendis aemulum gloriaris, in epistola
quam scribit ad episcopum Fidum de infantibus baptizandis
haec memorat: « Porro autem si etiam
gravissimis delictoribus, et in Deum multo ante
peccantibus, cum postea crediderint, remissio peccatorum
datur, et a baptismo atque gratia nemo prohibetur,
quanto magis prohiberi non debet infans,
qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum
Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae,
prima nativitate contraxit? Qui ad remissionem
peccatorum accipiendam, hoc ipso facilius accedit,
quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata.
Et idcirco, frater charissime, haec fuit in concilio
nostra sententia, a baptismo atque gratia Dei,
qui omnibus misericors et benignus et pius est, neminem
per nos debere prohiberi. Quod cum circa
universos observandum sit atque retinendum, tum
magis circa infantes ipsos et recens natos observandum
puta, qui hoc ipso de ope nostra ad divinam
misericordiam plus merentur, quod in primo
statim nativitatis suae ortu plorantes ac flentes, nihil
aliud faciunt, quam deprecantur. »
19.
Laudat S. Augustinum. Scripsit dudum vir
sanctus et eloquens episcopus Augustinus ad Marcellinum,
qui postea sub invidia tyrannidis Heracliani