PL 23, col. 590

Dialogus contra Pelagianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne · Fragmenta (Theodorus Mopsuestenus), J. P. Migne

sat. 10). Aut enim eadem diceremus ex superfluo:
aut si nova voluerimus dicere, a clarissimo ingenio
occupata sunt meliora. Hoc unum dicam, ut tamdem
finiatur oratio, aut novum vos debere symbolum
tradere, 806 ut post Patrem et Filium et Spiritum
sanctum baptizetis infantes in regnum coelorum,
aut si unum et in parvulis et in magnis habetis
baptisma, etiam infantes in remissionem peccatorum
baptizandos in similitudinem praevaricationis
Adam. Quod si injusta vobis videtur alienorum
remissio peccatorum, qua non indiget qui peccare
non potuit, transite ad amasium vestrum ( Origenem ),
qui praeterita in coelis et antiqua delicta solvi
dicit in baptismo, ut cujus in caeteris auctoritate
ducimini, etiam in hac parte errorem sequamini.

enim cum dicit:
Qui effuderit hominis sanguinem,
sanguis ejus pro eo fundetur [(Genes. IX, 6)] , non hoc
dicit quia qui occiderit hominem, erit mortalis, sed
quia dignus est hujusmodi morte damnari; sic et in
praesentiarum dixit: Morte moriemini; non quod tunc
mortales fierent, sed quod digni essent qui mortis sententiam
pro transgressione referrent. Sed et divinam
sententiam, quam post peccatum Deus Adae inferre
videtur, adverte. Sic enim dicit: Quia audisti vocem
uxoris tuae, et comedisti de ligno de quo praeceperam
tibi de hoc solo non comedere, ex eo comedisti,
maledicta terra in operibus tuis, in tristitia comedes
eam omnibus diebus vitae tuae, spinas et tribulos
proferet tibi, et comedes fenum agri, et in sudore

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.