PL 23, col. 592

Fragmenta (Theodorus Mopsuestenus), J. P. Migne

peccati originalis assertor, quippe qui in divinis Scripturis
nequaquam fuerit exercitatus, nec ab infantia,
juxta beati Pauli vocem [(II Tim. III)]
, sacras didicerit
litteras. Sed sive de Scripturae sensibus, sive de dogmate
saepe declamans, multa frequenter inepta proprie
communiterve de ipsis Scripturis dogmatibusque plurimis
impudenter exprompsit. Nam potentiae metus
nullum contra sinebat effari, sed tantummodo taciti,
qui divinarum Scripturarum habebant notitiam, detrahebant.
Novissime vero in hanc dogmatis recidit novitatem,
qua diceret quod in ira atque furore Deus Adam
mortalem esse praeceperit, et propter ejus unum delictum
cunctos etiam necdum natos homines morte mulctaverit.
Sic autem disputans non veretur, nec confunditur
ea sentire de Deo, quae nec de hominibus sanum

sapientibus et aliquam justitiae curam gerentibus umquam
quis aestimare tentavit. Sed nec illius divinae
vocis recordatus est, Quod non diceretur ulterius ista
parabola in Israel: Patres manducaverunt uvam
acerbam, et filiorum dentes obstupuerunt, quia
haec dicit Adonai Dominus: Dentes eorum qui
manducaverunt uvam acerbam, obstupescent [(Ezech. XVIII, 1 seqq.)] ,
ostendens per haec quod alterum
pro altero, juxta quorumdam errorem, Deus omnino
non puniat, sed unusquisque pro delictis suis
redditurus est rationem. His consona beatus quoque
Paulus annectit. Deus, inquit, qui reddet unicuique
secundum opera sua [(Rom. II, 6)] ; et: Unusquisque
nostrum onus suum portabit [(Gal. VI, 5)] ; et: Tu
quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem

tuum? omnes enim adstabimus ante tribunal
Christi [(Rom. XIV, 10)] . Sed vir mirabilis propter
unum peccatum de tanto furore commotum arbitratus
est Deum, ut illum atrocissimae poenae subderet, et
ad universos omnes posteros ejus parem sententiam
promulgaret, et inter quos quanti justi fuerint non
facile numerare quis poterit. Ex quibus eum maxime
considerare convenerat, quod valde videretur incongruum
Noe, Abraham, David, Moysen 810 et reliquos
innumerabiles justos obnoxios poenae redditos ob
ejus delictum et unum, atque ex gustu arboris approbatum,
et quod sic ultra modum justitiae iram suam
Deus extenderit, ita ut tot justorum virtutes cunctas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.