PL 23, col. 593

Fragmenta (Theodorus Mopsuestenus), J. P. Migne

abjiceret, eosque propter unius peccatum Adae tanto
supplicio manciparet.
« Nam etsi nihil aliud, saltem de Abel mente perpendens
convenienter aestimare debuerat; qui primus
justus existens, primus mortuus est. Et siquidem mortem
Deus ad poenam statuerat hominum, quomodo non
impietatis erat extremae vivere quidem eum qui fuit
causa peccati, vivere etiam cum illo et Evam malitiae
repertricem (praetermitto autem diabolum in immortalitate
hactenus perdurantem), primum vero justum repertoremque
virtutis primumque divini cultus curam
gerentem ante omnes pene peccantium fuisse perculsum?
Oportebat autem sapientissimum virum et de
Enoch, qui non est mortuus, diligenter expendere. Non
enim tanta virtute vel pietate praeditus fuit, ut melior

omnibus existeret, Moyse dico, et Prophetis, Apostolisque,
vel reliquis omnibus, de quibus ait beatissimus
Paulus, quibus dignus non erat mundus [(Hebr. XI, 38)] , ita ut, illis mortuis, ipse solus sine mortis experientia
perduraret. Sed jam ab initio Deus hoc habuit apud se
definitum, ut primum quidem mortales fierent, postmodum
vero immortalitate gauderent: sic ad utilitatem
nostram fieri ipse disponens. » Et post paululum.
« Manifestius, inquit, haec eadem Deus ostendit cum
transfert Enoch, et immortalem facit. Nam si per peccatum
causa supplicii Deus intulit mortem, nec olim
definitum hoc habuit apud se, ineffabiliter pro nobis
juxta propriam sapientiam cuncta dispensans, nequaquam
Enoch quidem immortalis existeret, Dominus
autem Christus ad mortis experientiam perveniret. » Et

post paululum. « Idcirco, inquit, Dominus auctor omnium
bonorum hominibus factus est, ut sicut Adam
primi et mortalis status exstitit inchoator, ita et ipse
secundi et immortalis status initiator existens, primitus
Adae prioris naturalia custodiret, dum nascitur ex muliere,
dum pannis involvitur, et paulatim aetatis incrementa
sortitur
(Jesus enim [(Luc. II, 52)] , inquit, proficiebat 811
aetate et sapientia et gratia coram Deo
et hominibus) dum circumcisionem suscipit, dum juxta
legalem consuetudinem Deo astitit in templo, parentibusque
subjicitur, et conversationi legitimae mancipatur.
Sic etiam, ad expletionem reliquorum, et mortem, utpote
naturae tributam, postremo suscipit, ut secundum
legem humanae naturae moriens, et a mortuis divina
virtute resurgens, initium cunctis hominibus, qui mortem

secundum propriam naturam suscipiunt, fieret, ut
a mortuis surgant, et ad immortalem substantiam commutentur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.