PL 23, col. 594

Fragmenta (Theodorus Mopsuestenus), J. P. Migne

Sicut enim conformes Adae secundum statum
praesentem sumus omnes effecti, sic Christo Domino
juxta carnem conformes efficiemur in posterum. Transfiguravit
enim corpus humilitatis nostrae conformes fieri
corporis gloriae suae [(Philipp. V)]
, et qualis terrenus,
tales et terreni, et qualis coelestis, tales et coelestes; et
sicut portavimus imaginem terreni, portemus etiam
imaginem coelestis [(I Cor. XV)]
, ostendens, quod
primi status Adae participes facti, necessario etiam
secundi Adae Christi Domini secundum carnem futuri
status participium consequimur, utpote qui ex hac
eadem natura constet exortus, et cuncta quae fuerant
naturae susceperit, et ideo sustinuerit mortem, ut
mortem naturae suscipiens, et a mortuis resurgens, naturam
liberam morte perficeret. Et mortem quidem

propterea suscepit, peccatum vero nequaquam, sed ab
hoc immunis omnino permansit. Quod enim erat naturae,
id est, mortem, indubitanter assumpsit: peccatum
vero, quod non erat naturae, sed voluntatis, nullo
pacto suscepit. Quod si fuisset in natura peccatum,
juxta sapientissimi hujus eloquium, peccatum in natura
prorsus existens, necessario suscepisset. »
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
« Si, inquit, peccaturum Deus nesciebat Adam, sit
horum sapientia sapientissimorum 812 et ista responsio,
quod hoc insanissimum est vel in cogitatione percipere.
Manifestum est quod et peccaturum eum noverat,
et propter hoc procul dubio moriturum. Quomodo
ergo non est extremae dementiae credere quod primitus

eum mortalem in sex horis fecerit (nam tantae
fuerunt a conditione ejus usque ad commissionem,
quandoquidem sexto die factus e terra, et comedens
contra divinum mandatum, de paradiso pulsus est),
mortalem vero post peccatum monstraverit? Certum est
enim quia si eum immortalem esse voluisset, nec intercedens
peccatum Dei sententiam commutasset: quia
nec diabolum fecit ex immortali mortalem, et quidem
cunctorum malorum existentem principium. »
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
« Non enim, inquit, his qui ab Adam usque ad adventum
Christi Domini in tantis fuerunt impietatibus
et iniquitatibus, quantas beatus Paulus propriis verbis

expressit, ut in superioribus est ejus declaratum vocibus,
tamquam magnum quiddam resurrectionis collaturus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.