PL 23, col. 595
Fragmenta (Theodorus Mopsuestenus), J. P. Migne
est praemium, si eos suppliciis quibusdam sine
fine et sine correctione tradiderit. Nam ubi jam loco
muneris resurrectio computabitur, si poena sine correctione
resurgentibus inferatur? » Et post paululum. « Quis,
inquit, ita demens, ut tantum bonum credat materiam
fieri resurgentibus infiniti supplicii, quibus utilius erat
omnino non surgere, quam tantorum et talium malorum
post resurrectionem sub infinitis poenis experientiam
sustinere? »
V. Ex octavo sermone catacismi, folio septimo.
« Nec enim, inquit, si duas dicimus in Christo naturas,
necessario fiet ut duos filios 813 aut duos dominos
asseramus, quia hoc arbitrari extremae probatur
amentiae. Omnia enim quaecumque secundum aliquid
duo sunt, secundum aliquid unum, non interimunt
per unitatem utriusque divisionem. Ego enim et Pater
unum sumus [(Joan. XX, 30)] . Sed non quia unum,
neganda est utriusque proprietas. Et alibi de viro et
uxore pronuntians ait: Jam non sunt duo, sed una
caro [(Matth. XIX, 6)] . Sed non quia una caro vir et
uxor, jam non sunt duo, sed una caro; manent enim
duo juxta quod duo sunt, et unum juxta quod unum.
Secundum hunc modum et hic duo sunt natura, sed
unum conjunctione: duo natura, quia multa naturarum
diversitas; sed unum conjunctione, quia indivisam
venerationem quod susceptum est cum suscipiente sortitur,
velut templum ejus individuum perseverans.
Omnia enim quaecumque duo dicuntur, tunc duorum
continent usum, quando alterum alteri indifferens creditur,
juxta quod duorum vocabulum connumerationemque
sortitur. Verbi gratia, Quatuor bestias divina
Scriptura commemorat [(Dan. VII, 3)]
, ursum, pardum,
leonem, et aliam quae has immanitate praecellat, et ideo
sunt quatuor, quod unaquaeque bestia nihil minus juxta
substantiam reliquis bestiis existere comprobatur. Duorum, inquit,
hominum testimonium verum est [(Joan. VIII, 17)] ,
quia hoc uterque natura quod alter
est. Sic et illud, Nemo potest duobus dominis servire [(Matth. VI, 24)] ,
quia praebenti servitium tamquam domino
nihil minus uterque est dominus, ita et hic,
si uterque secundum substantiam esset filius et dominus,
possent aliquo modo duo filii et domini nuncupari
secundum numerum personarum. Quoniam