PL 23, col. 60

Vita Malchi monachi captivi (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: The Life of Malchus, the Captive Monk 10

ergo horrore, et illa transacta die, egredimur
ad vesperam; vidimusque camelos, quos ob nimiam
velocitatem dromedarios vocant, praeteritos cibos in
ore volvere, et in alvum missos iterum retrahere.
Quibus ascensis, et nova sitarcia, id est, annona
refocillati, decima tandem die ad Romana per desertum
castra venimus. Oblatique tribuno, rem ordine
pandimus: inde transmissi ad Sabianum Mesopotamiae
ducem, camelorum pretium accepimus. Et
quia jam abbas ille meus dormierat in Domino; ad
haec delatus loca me monachis reddo, hanc trado
virginibus, diligens eam ut sororem, non tamen ei
me credens ut sorori. Haec mihi senex Malchus
adolescentulo retulit. Haec ergo vobis narravi senex,
castis historiam castitatis exposui. Virgines castitatem

custodire exhortor. Vos narrate posteris, ut
sciant inter gladios, et inter deserta et bestias, pudicitiam
numquam esse captivam: et hominem Christo
deditum posse mori, non posse superari.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.