PL 23, col. 61
Regula S. Pachomii (Pachomius; Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
Collectioni Hieronymianorum operum, quam adornamus, primo isthaec accedit S. Pachomii Tabennensium
monachorum Patris Regula, quam Syriace ab ipso auctore conscriptam, deinde Graeco sermone redditam,
aliisque, ut par est credere, Theodori, atque Orsiesii praeceptis institutisque locupletatam, Hieronymus
ad presbyterorum, Leontii ac Silvani preces Latinis litteris explicavit. Atque illa quidem nondum e
bibliothecarum loculis prodierat in lucem, cum Erasmus, et postea Victorius quoque suas editiones
elaborarent; sed cum exinde sit saepius edita, minime debuisset in Martianaei editione praetermitti, in qua
ipsa Hieronymi epistola, quae praefationis loco est, in octava classe et sui parte manca, et erroribus sane
multis deformata repraesentatur.
Ut vero de ipsa primigenia Pachomii scriptione quaedam praelibemus, nihil illa ferme est apud Veteres
celebratius. Narrat Palladius in Lausiaca cap. 38, Tabulam aeneam monastici complectentem instituti Regulas
Pachomio ab angelo traditam, cujus etiam argumentum exponit. Gennadius de Illustribus viris cap. 7: Pachomius,
inquit, monachus, vir tam in dicendo, quam in signa faciendo apostolicae gratiae, et fundator Aegypti
coenobiorum, scripsit regulam utrique generi monachorum aptam, quam angelo dictante perceperat. Paria habet
Sozomenus Hist. Eccles. l. III, cap. 3, ex pervulgata traditione Pachomio sanctum angelum visum esse, dedisseque
illi tabulam, quam monachi adhuc servant, in qua erat scriptum, ut singulis concederet facultatem tantum
comedendi, bibendi, operandi, jejunandi, vel secus, quantum natura ferret. His vero qui largius comederent,
opera laboriosiora imponeret; faciliora autem his, qui corpus jejuniis et abstinentia castigarent. Praescripsit praeterea,
ut multas aediculas, etc., quae ibi copiose satis enarrantur; sed copiosius multo repeti possunt ex Vita,
quam incertus auctor composuit, qui tamen iisdem ac Pachomius temporibus vixisse se profitetur. His addi
queunt Martyrologium Romanum prid. Id. Maii, Cassianus, Nicephorus, Callistus, S. Benedictus Anianensis,
Smaragdus, et ne singulorum testimonia diutius prosequamur, Rupertus Abbas Tuitiensis lib. IV de Vit.
Apostolica sub initium, qui, Beatus, inquit, Pachomius Regulam monachorum ab ipso angelo de coelo dictatam,
non videlicet, ut hominis, sed ut divinum oraculum monachis tradidit.
De hac ipsa vero Hieronymiana ejus Regulae Latina interpretatione, nihil dubium est, e S. Doctoris calamo
fetum germanissimum profecisse; ut illos adeo putem desipere, qui hac una de causa audent inficiari,
quod Pachomium Hieronymus inter Ecclesiasticos scriptores non recenseat, mentionem ejus certe facturus,
cujus revera librum Latine fuisset interpretatus. Quorum argumentum suapte natura infirmissimum,
falsa etiam laborat suppositione; neque enim isthaec Catalogum praecessit interpretatio, sed e contrario
subsecuta est post tredecim ferme annorum spatium, quod infra planius demonstro.
Interim quae hujus Hieronymiani laboris feruntur exemplaria, debemus cum primis S. Benedicto Anianensi
abbati, qui circa annum Christi 820 claruit, et suo Codici Regularum una cum epistolis, quas Gennadius
memorat cap. supr. laudato, aliisque nonnullis attexuit. Equidem cum ex angulis bibliothecarum nondum
evasisset Anianae Abbatis Collectio, ex aliis mss. codicibus Latina isthaec Regula excepta est. Eam primum
Romae an. 1575, Achilles Statius vulgavit; tum Ciacconius ibidem 1588; deinde novis accedentibus curis in
calce Collationum Cassiani, et in Patrum Bibliothecis alii recudere. Illae tamen editiones nec totam, quemadmodum
hic exhibetur, Regulam; nec quae Judicia, Leges, et Monita, diversis titulis inscribuntur; nec denique Epistolas, et Verba Mystica,
aliaque id genus habent, quae simul abs Hieronymo fuisse Latine reddita
ex ipsa Praefatione compertum est. Tota adeo cl. viri Lucae Holstenii sedulitati gratia est habenda, qui
cum in S. Benedicti apographum incidisset ex eo descriptum, quod apud S. Maximinum prope Treveros antiquissimum
exstare dicitur, cum aliis vetustis codicibus contulit, qui aliquam ex illis regulis exhiberent, ac
typis dedit, Romae primum an. 1661, deinde Parisiis biennio post excudendum. Hoc itaque nos utimur
exemplari utpote omnium uberiore, atque accuratissimo; et cum porro variantes lectiones quas ex aliis libris
excerpserat doctissimus ille vir, et notulas quas paraverat in calcem operis conjiciendas, morte intercedente
exhibere haud potuerit, nos quod erat e re nostra, principem editionem, Achillis Statii, tum alteram
auctiorem Petri Ciacconii ad illam exegimus diligenter; et quae Holsteniano labori deerant, quoad ejus
fieri potuit, aut interesse videbatur, suffecimus.
Tempus, quo Latinam hancce interpretationem Hieronymus elaborarit, ex eo facile eruitur, quod statim
limine Praelationis moerentem se dormitione sanctae et venerabilis Paulae, diu tacuisse profitetur, donec in hoc
exornando opere, bono ut aiunt auspicio longum silentium rumperet. His enim annus indicatur 404, sub cujus
initium, dormivit sancta et beata Paula septimo Kalendas Februarias tertia Sabbati post solis occubitum,
Honorio Augusto VI et Aristeneto css., quod in ejus Epitaphio luculentissime tradit Hieronymus. Ad ejusdem
igitur annifinem, vel si lubet, ad insequentem 405 commode transferri haec potest interpretatio, quam, cum
longo silentio dolorem devorasset, elucubravit.
PRAEFATIO.
53 1. Quamvis acutus gladius et levigatus, si diu
in vagina conditus fuerit, sordescit rubigine, et
splendorem pristini decoris amittit. Unde et ego
moerens super dormitione sanctae et venerabilis Paulae,
non quo contra praeceptum Apostoli facerem,