PL 23, col. 909

De situ et nominibus locorum Hebraicorum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

filias Madian. Sed haec alia civitas est ὁμώνυμος
ejus, juxta Arnonem et Areopolim, cujus nunc ruinae
tantummodo demonstrantur.
Moab, ab uno filiorum Lot, qui vocabatur Moab,
urbs Arabiae, quae nunc Areopolis dicitur, sic vocata
est: cujus et supra meminimus. Appellatur autem
Moab ex nomine urbis et regio. Porro ipsa civitas,
quasi proprium vocabulum possidet. Rabbath
Moab (id est grandis Moab).
Masseca, civitas regni Edom, circa Gebalenen.
Mabsar, usque ad praesentem diem vicus grandis
in regione Gebalena, appellatur Mabsara ad urbem
Petram pertinens.
Magediel, et haec in regione Gebalena possessa

quondam a ducibus Edom.
DE EXODO.
Magdolus, ad quem filii Israel, cum exissent de
Aegypto, pervenerunt, antequam transirent mare
Rubrum. Legimus et in Ezechiel de Magdolo usque
Syenen. Porro Jeremias Judaeos, qui secum fugerant,
Babyloniorum impetum declinantes, in hac
urbe Aegypti habitasse refert.
Merra, quod interpretatur amaritudo. 243 Est
autem locus, in quo amaras aquas jactu ligni Moses
in dulcem vertit saporem.
DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
Memoriae, id est, sepulcra concupiscentiae, castra
filiorum Israel in deserto, ubi post esum carnium
ascendit ira Dei super illos.
Maceloth, castra filiorum Israel in solitudine.
Masuruth, castra filiorum Israel in deserto.
Matthane, quae nunc dicitur Masechana. Sita est
autem in Arnone, duodecimo procul milliario contra
orientalem plagam Medabus.
Misor, civitas Og regis Basan. [(Significat autem
Misor, loca plana atque campestria.)]
Machanarath, terminus urbis Amman, quae et
Philadelphia dicitur.
Madobares, quam nos vocamus eremum, hanc
Hebraei Madrarim nominant.
Misaida, filiorum Jacim, locus in solitudine, in
quo obiit Aaron.
DE LIBRO JESU.
Maceda, in hac conclusit Jesus quinque reges in

spelunca, quos interfecit cum rege Maceda, quae
fuit in tribu Juda: et nunc est in octavo milliario
Eleutheropoleos contra solis ortum.
Madon, civitas in qua fuit rex Jobab, adversus
quem Jesus bellum gessit.
Massepha, in tribu Juda, apud quam habitabat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.