PL 23, col. 943

Quaestiones Hebraicae in Genesim (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

post meridiem habet: quia τὸ δειλινὸν Graecum sermonem
ad verbum transferre non possumus: pro
quo in Hebraeo scriptum est, LARUE AIOM ( ),
quod Aquila interpretatus est ἐν τῷ ἀνέμω τῆς
ἡμέρας, id est, in vento diei. Symmachus vero διὰ
πνεύματος ἡμέρας, id est, per spiritum diei. Porro
Theodotion manifestius ἐν τῷ πνεύματι πρὸς κατάψυξιν
τῆς ἡμέρας, ut meridiano calore transacto, refrigerium
aurae spirantis ostenderet.
[(Vers. 14.)]
Super pectus tuum, et ventrem tuum ambulabis.
Ventrem Septuaginta interpretes addiderunt:
caeterum in Hebraeo pectus tantum habet: ut calliditatem
et versutias cogitationum ejus aperiret: quod
omnes gressus ejus nequitiae essent, et fraudes. Sed
et id quod sequitur: Terram manducabis. Pro terra

APHAR ( ) scriptum est, quod nos favillam et pulverem
possumus dicere.
[(Vers. 15.)]
Ipse servabit caput tuum, et tu servabis
ejus calcaneum. Melius habet in Hebraeo: Ipse conteret
caput tuum, et tu conteres ejus calcaneum: quia et
nostri gressus praepediuntur a colubro: et Dominus
conteret Satanam sub pedibus nostris velociter.
[(Vers. 16.)]
Multiplicans multiplicabo tristitias tuas
et gemitus tuos. Pro tristitia et gemitu, in Hebraeo dolores et conceptus
habet.
Et ad virum conversio tua. Pro conversione 310
Aquila, societatem: Symmachus, appetitum vel impetum
transtulerunt.
[(Vers. 17.)]
Maledicta terra in operibus tuis. Opera
hic non ruris colendi, ut plerique putant, sed peccata

significantur: ut in Hebraeo habetur: Et Aquila
non discordat, dicens: Maledicta humus propter te.
Et Theodotion: Maledicta adama in transgressione
tua.
[(Vers. 20.)]
Et vocavit Adam nomen uxoris suae, vitam,
quia ipsa est mater omnium viventium. Quare EVA
( ), id est vita sit appellata, demonstrat, eo
quod sit mater omnium viventium. EVA quippe transfertur
in vitam.
[(Vers. 24.)]
Et ejecit Adam, et habitare fecit contra
paradisum voluptatis. Et statuit Cherubim et flammeam
romphaeam, quae vertitur ad custodiendam viam ligni
vitae. Alius multo sensus est in Hebraeo quam hic
intelligitur. Ait enim: Et ejecit Adam, haud dubium
quin Dominus: Et habitare fecit ante paradisum voluptatis

Cherubim, et flammeum gladium, qui verteretur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.