PL 24, col. 216

Commentaria in Isaiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Nec pastores ibi requiescant, Angeli videlicet qui
humano praesunt generi, et quotidie vident faciem
Patris: sed requiescant ibi bestiae et dracones, et
struthiones, et pilosi, et ululae, et sirenae, quas omnes
bestias in figura intelligimus Angelorum, vel daemonum,
et eorum quibus tradimur ad puniendum.
Et in domibus quondam voluptatis, ubi erat laetitia
et gaudium, sit planctus ulularum, et lamentabilis
vox sirenarum, quae auditores suos ducit ad mortem.
Tempus autem imminere judicii, et diem consummationis
Babyloniae non elongari, nequaquam mirabitur,
qui quotidie per sanctos viros in his qui
credunt in Domino, subverti viderit Babylonem; et
aeternitati comparatam, omnem longitudinem esse
vicinam. De generibus bestiarum, immo monstrorum,

breviter diximus: quia in priori libro juxta
historiam ex parte perstricta sunt. Hoc quoque considerandum,
quod postquam ecclesiasticus sermo et
doctrina Salvatoris urbem confusionis everterit, ita
ut Sodomae et Gomorrhae comparetur; non habitetur
a sanctis viris, nec pastores requiescant in ea, qui
Christi gregem pascere consueverant: sed e contrario
requiescant ibi bestiae, et dracones, et struthiones,
et pilosi saltent in ea. Quidquid enim haeretici
loquuntur in synagogis Satanae, non est doctrina
Domini, sed ululatus daemonum et pilosorum, quos
imitabatur Esau. Et sirenae requiescent in delubris
voluptatis, quae dulci et mortifero carmine animas
pertrahunt in profundum: ut saeviente naufragio, a
lupis et canibus devorentur. Prope est ergo et instat

quotidie tempus ruinae haereticorum, et non differtur
eorum subversio.
Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de
Israel, et requiescere eos faciet super humum suam:
adjungetur advena 247 ad eos, et adhaerebit domui
Jacob. Et tenebunt eos populi, et adducent eos ad locum
suum: et possidebit eos domus Israel super terram
Domini in servos et in ancillas; et erunt capientes
eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. Et erit
in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo,
et a concussione tua, et a servitute dura, qua ante
servisti: sumes parabolam istam contra regem Babylonis,
et dices. Pro advena, id est, proselyto, LXX γηώραν
interpretati sunt: qui Hebraice GER ( ) dicitur.
Unde puto et Moysi filium, qui advena erat in terra,

nominatum a patre, Gersam. [(Exod. I)]
. Ergo georas
est verbum Hebraicum, Graeca consuetudine declinatum:
licet quidam Hebraei sermonis ignarus,
Graecam in eo etymologiam exprimere conetur, ab
eo quod terrenae rei curam habeat: γῆ enim, inquit,
terra appellatur, et ὤρα, φροντὶς, id est, sollicitudo.
Rursum pro MASAL ( ) quam Aquila et Simmachus
et Theodotio parabolam transtulerunt, quos et nos
secuti sumus, LXX planctum interpretati sunt. Est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.