PL 24, col. 33
Commentaria in Isaiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
Tale quid et Ezechiel ad Jerusalem loquitur: Pater
tuus Amorrhaeus, et mater tua Gethaea [(Ezech. XVI,
45)]
. Aiunt Hebraei ob duas causas interfectum
Isaiam, quod principes Sodomorum et populum Gomorrhae
eos appellaverit, et quod Domino dicente ad
Moysen: Non poteris videre faciem meam [(Exod.
XXXIII, 20)]
, iste ausus sit dicere: Vidi Dominum
sedentem super thronum excelsum et elevatum (Infra
VI, 1); non considerantes quod faciem et pedes
Dei, sive suos, quia in Hebraeo ambigue legitur,
Seraphim texerint: et media tantum ejus Isaias 20
vidisse se scribat. Homo igitur Dei faciem videre
non potest. Angeli autem etiam minimorum in Ecclesia,
semper vident faciem Dei [(Matth. XVIII, 10)] .
Et, Nunc in speculo videmus et in aenigmate, tunc autem
facie ad faciem [(I Cor. XIII, 12)]
: quando de hominibus
in Angelos profecerimus, et potuerimus
cum Apostolo dicere: Nos autem omnes revelata facie
gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem
transformamur a gloria in gloriam, quasi [Al. tamquam]
a Domini spiritu [(II Cor. III, 18)]
. Licet faciem
Dei juxta naturae suae proprietatem nulla videat
creatura: et tunc mente cernatur quando invisibilis
creditur.
[(Vers. 11.)] Quo mihi multitudinem victimarum
vestrarum, dicit Dominus? plenus sum. Holocausta
arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum,
et agnorum, et hircorum nolui. Pro eo quod est, nolui,
LXX transtulerunt nolo, praesens tempus pro
praeterito. Porro juxta Hebraicum, numquam se
Deus hostias Judaeorum voluisse demonstrat: quod
et in quadragesimo nono psalmo legimus: Non accipiam
de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:
quoniam meae sunt omnes ferae silvarum: jumenta