PL 24, col. 67

Commentaria in Isaiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

efferebant laudibus: beatos vocantes, et columnas
domus Dei, et caetera quae solent adulatores
dicere. Ille est ergo doctor Ecclesiasticus, qui
lacrymas, non risum, movet, qui corripit peccatores,
qui nullum beatum, nullum dicit esse felicem: nec
praevenit sententiam judicis sui, dicente Scriptura
sancta [(Eccl. II, 30)] : Ne beatum dicas quemquam
hominem ante mortem. Sed et in alio loco legimus [(Prov. XXVII, 14)] ;
58 Qui benedicit amico mane
grandi voce, a maledicente nihil differt. Unde spernentes
hominum judicia, nec laudibus eorum extollamur,
nec obtrectationibus contristemur: sed ingrediamur
rectam viam, et tritas a sanctis prophetis
semitas: audiamusque Jeremiam prophetam dicentem: State in viis, et videte: et interrogate semitas

Domini sempiternas, quae sit via bona: et ambulate in
ea
[(Jer. VI, 16)]
. Quod si quando erraverimus, et
quasi homines perverso itinere perrexerimus, Domini
per Ezechiel exspectemus promissa dicentis: Dabo eis viam alteram, et cor aliud
[(Ezech. XXXVI)]
.
Exactores autem perverterunt atque turbaverunt
viam Domini: ut habentes clavem scientiae, nec ipsi
intrarent, nec populum intrare paterentur; sed facerent
eos perdere viam veritatis, quae loquitur in Evangelio: Ego sum via, et vita, et veritas
[(Joan. XIV, 6)]
.
[(Vers. 13, 14.)] Stat ad judicandum Dominus: et
stat ad judicandos populos. Dominus ad judicium veniet
cum senibus populi sui, et cum principibus ejus.
Populus, qui propter simplicitatem imperitiamque
deceptus est, adhuc vocatur populus Dei: et propterea

judicatur, ut salvetur. Nec sedet Dominus in
habitu judicantis, ut in Daniele legimus: Throni positi
sunt, et libri aperti sunt [(Dan. VII, 9)]
: sed stat
ad judicandum: et stat ut judicet populus, volens eos
stare, quorum via fuerat dissipata. Contra principes
autem et presbyteros populi sui venit ad judicium,
non ut judicet, sed ut pariter judicetur: dans ei
locum defensionis, si potuerint habere quod respondeant,
juxta illud quod in quinquagesimo psalmo
dicitur: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas
cum fueris judicatus [(Vers. 6)]
. In Michaea quoque
propheta tale quid legimus [(Cap. VI)] , quod in suo
loco interpretati sumus. Ergo contra Pharisaeos et Δευτερωτὰς,
praesens locus accipitur. Inter senes
autem et principes hoc fuisse reor in veteri populo,
quod nunc est inter presbyteros et episcopos.
Vos enim depasti estis vineam meam: rapina
pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum
meum, et facies pauperum commollitis, sive conteritis,
et ut LXX interpretati sunt, confunditis. Servat
consuetudinem prophetalem, ut mutet repente personas:
supra enim ipse Dominus dixerat: Popule
meus, qui 59 beatum te dicunt, ipsi te decipiunt: et
postea Propheta subjecerat: Stat ad judicandum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.