PL 24, col. 456

Commentaria in Isaiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

regni: iratus sum contra populum meum, contaminavi
haereditatem meam. Ego dedi eos in manum tuam, tu
vero non dedisti eis misericordiam: seni [Al. senis]
aggravasti jugum valde, et dixisti, in aeternum ero
domina: non intellexisti haec in corde tuo, neque recordata
es novissimorum. Primus versus juxta Septuaginta
cum superioribus copulatur, ut sit sensus:
Et haec faciet qui eruit te Dominus sabaoth, nomen
ejus Sanctus Israel. Porro juxta Hebraicum, ex persona
populi Propheta loquitur, quod haec fecerit
contra Babylonem Dominus exercituum, cujus nomen
sit Sanctus Israel. Rursumque ad ipsam Babylonem
sermo dirigitur. Sede tacens, sive compuncta,
et tuorum criminum recordare. Ingredere tenebras:
quia prae confusione et ignominia lucem ferre non

sustines: nequaquam vocaberis, non unius regni,
sed nec omnium regnorum domina. Simulque quia
occulta quaestio nascebatur: cur irasceretur Deus adversus
Chaldaeos, quos ipse misit ad capiendum Israel:
respondit, iratum se contra populum suum,
corripere eos voluisse, non perdere, verberare, non
occidere. Illos autem abusos esse crudelitate sua, et
plus imposuisse plagarum quam Dei ultio flagitabat:
magnumque Babyloniae crudelitatis indicium est, ne
senibus quidem pepercisse, quorum aetas etiam inter
hostes venerabilis est. Sed et hoc signum superbiae,
quod praesenti felicitate decepta, futurorum non cogitarit
ambigua. 552 Ergo semper in prosperis debemus
cavere ventura: nec traditos nobis opprimere,
qui ad hoc erudiuntur, ut meliores fiant.

[(Vers. 8, seqq.)] Et nunc audi haec, delicata et
habitans confidenter, quae dicis in corde tuo: Ego
sum, et non est praeter me amplius: non sedebo vidua,
et ignorabo sterilitatem. Et venient tibi duo haec subito
in die una, sterilitas et viduitas: universa venerunt
super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum,
et propter duritiam incantatorum tuorum vehementer
[Vulg. vehementem]. Et fiduciam habuisti in
malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me: sapientia
tua et scientia tua haec deceperunt te, et dixisti in
corde tuo: ego sum, et praeter me non est altera. Veniet
super te malum, et nescies ortum ejus, et irruet
super te calamitas, quam non poteris expiare, veniet
super te repente miseria, quam nescies. Duo simul venient
Babyloni, sterilitas et viduitas, ut nec filios
habeat, id est, subjectos sibi populos; nec virum,
quem regem possumus intelligere: quae dum non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.