PL 24, col. 646

Commentaria in Isaiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

sancti, ibi fletus et planctus non potest commorari,
qui aptus est lamentantibus atque lugentibus,
et praecipue clamor, quem de Ecclesia credentium
Paulus expellit, ne in similitudinem Judaeorum,
pro judicio faciamus clamorem [(Ephes. IV)] . In tali
urbe diversae aetates non erunt: infans et senex,
parvus et magnus, qui non impleat dies suos; sed
quasi filii resurrectionis, omnes pervenient in virum
perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,
ut nec desint alicui annorum spatia, nec supersint,
et alio necdum solidas habente vires, alius desinat
esse quod fuerit, et decrepita aetate marcescat;
pervenientque omnes ad centenarium numerum,
qualis fuit Abraham, qui promissionem filii Isaac,
hac aetate suscepit [(Genes. XXI)] . De cujus numeri
laudibus, non necesse est plurima memorare, ne superflua
sit disputatio. Hoc tantum dicimus, quod decem

decades aequalia habent latera, et quadrae formae
possident firmitatem. 791 In repromissionibus quoque
pro his quae consumpsimus [ Al. contempsimus],
multiplicata nobis centuplum Dominus pollicetur,
et in bonam terram sementis cadens, primum habet
uberrimae frugis numerum centenarium. Denique et
Isaac unam sementem jaciens fidei, hoc numero laboris
sui opera multiplicata suscepit. In illo igitur
tempore, quando aetas fuerit una cunctorum, et
sanctus et peccator erunt simili resurrectione perfecti,
nec inter se variabunt tempore; sed alius ad
praemia, alius ad supplicia pertrahetur: et in
eo peccator maledictus erit, quod incorrupto corpore
poenas patietur aeternas. Illud quoque quod in
Apocalypsi Joannis legimus [(Cap. XX)] , post resurrectionem

exhiberi praesentiae judicis parvos et magnos,
non aetatum, sed meritorum significat differentias.
Qui enim parvus est juxta sententiam Salomonis,
dignus est misericordia: Potentes autem potenter tormenta patientur
[(Sap. VI, 7)]
. In quem
sensum et Domini verba consentiunt: Servus qui
scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulabit
multis [(Luc. XII, 47)]
. Qui vero nescit, et fecerit
digna plagis, vapulabit paucis. Beatus apostolus Paulus,
Christo in se loquente, Scripturam veterem
edisserens, Abraham patriarcham non solum circumcisionis,
sed praeputii asserit patrem [(Rom. IV)] ,
hoc est, duos ex eo populos esse generatos, et eum
qui juxta carnem natus fuerat, centenarius propter
Christum, qui de Abraham stirpe generatus est,

in quem ille miserit manus, maledictioni perpetuae
subjacere. Hanc figuram docent Evangelia [(Marc. V)] ,
quibus fertur tunc haemorrhousam aegrotare coepisse,
quando nata est filia archisynagogi, et quando
ista sanata sit, statim illam esse mortuam, uno

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.