PL 24, col. 705
Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
ad parentem. Cumque vos, ait, reversi fueritis ad
Dominum, sanabit omnes contritiones vestras, sive
aversiones, quibus a Domino recesseratis, vel certe
conversiones. Quamvis enim propria voluntate ad
Dominum revertamur: tamen nisi ille nos traxerit,
et cupiditatem nostram suo roboraverit praesidio,
salvi esse non poterimus. Intelligamus hoc et de
Judaeorum populo ad Dominum revertente: et de
haereticis qui Dominum dereliquerunt.
[(Vers. 23.)] Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus
Deus noster. Vere mendaces erant colles, et
multitudo (sive fortitudo) montium: vere in Domino
Deo nostro salus Israel. Dicat hoc poenitens, et omnem
superbiam derelinquens, et multitudinem sive
altitudinem montium et collium, per quam superbiebat
contra Deum: et humilitate prostratus loquatur: Vere in Domino Deo nostro salus Israel.
[(Vers. 24.)] Confusio comedit laborem patrum nostrorum
ab adolescentia nostra: greges eorum et
armenta eorum, filios et filias eorum. Omnes haereticorum
labores, de quibus scriptum est, Defecerunt
scrutantes scrutinio [(Psal. LXIII, 7)]
, ab adolescentia
eorum quos deceperant, filios et filias eorum, qui in
haeresi profecerant, vel tantum luxuria tenebantur,
oppressit nostra confusio. Unde inferunt:
[(Vers. 25.)] Dormiemus in confusione nostra, et operiet
nos ignominia nostra: quoniam Deo nostro peccavimus
nos, et patres nostri ab adolescentia nostra
usque in hanc diem: et non audivimus vocem Domini
Dei nostri. Hoc loquatur Israel, qui suum Dominum
non audivit: hoc omnis haereticus qui agit poenitentiam;
et tamen pars salutis est, sua confiteri et
nosse peccata. Dic, inquit, tu prius iniquitates tuas:
ut justificeris [(Isai. XLIII, 26)]
. Vere enim Israel
dimisit Christum Dominum Deum suum, et in eum
peccavit, non solum eo tempore quando visus est in
carne, sed et ante adventum illius. Unde dicunt, nos et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad
hanc diem, et non audivimus vocem Dei nostri,
qui
nostris patribus loquebatur: Si crederetis Moysi,
crederetis et mihi: de me enim ille scripsit [(Joan.
V, 46)]
.
[(Cap. IV.--Vers. 1.)] Si reverteris, Israel, ait
Dominus, ad me convertere. Pro quo LXX transtulerunt: 864
Si conversus fuerit Israel, ait Dominus,
ad me convertetur. Et est sensus, si ad me fuerit reversus,
revertetur de captivitate. Sive aliter: cum
obtulerit quod habet: Qui enim habet, dabitur ei:
qui autem non habet, etiam id quod videtur habere
auferetur ab eo [(Matth. XXV, 29)]
. Porro juxta Hebraicum
hic sensus est: Si reverteris ad me, Israel, et
semel salutem desiderans, peccasse te dicis, et vocem
Domini Dei tui non audisse, plene convertere,
et crede quem negasti, et tunc erit plena conversio.