PL 24, col. 706

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non com
moveberis. Quando [Al. quomodo ergo] movemur et
dicimus: Mei autem pene moti sunt pedes [(Ps. LXXII, 2)]
,
non imbecillitate naturae hoc patimur, sed quia ponimus
offendicula, et idola nostra contra Dominum.
[(Vers. 2.)] Et jurabis, Vivit Dominus in veritate et
in judicio et in justitia: et benedicent eum gentes,
ipsumque laudabunt. Et quomodo Evangelium jurare
nos prohibet? Sed hic [(Matth. V)] , jurabis, pro confessione
dicitur, et ad condemnationem idolorum, per
quae jurabat Israel. Denique auferuntur offendicula, et
jurat per Dominum. Quodque dicitur: Vivit Dominus,
in Testamento veteri jusjurandum est, ad condemnationem
mortuorum, per quos jurat omnis
idololatra. Simulque animadvertendum quod jusjurandum

hos habeat comites, veritatem, judicium
atque justitiam: si ista defuerint, nequaquam erit
juramentum, sed perjurium. Cumque, ait, hoc fecerit
Israel, et per Apostolos magister fuerit gentium,
tunc benedicent sive benedicentur in eo omnes
gentes, et ipsum laudabunt quod salus processerit
ex Israel.
[(Vers. 3 seqq.)] Haec enim dicit Dominus viro Juda
et Jerusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super
spinas: circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium
vestrorum, viri Juda et habitatores Jerusalem: ne
forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur,
et non sit qui exstinguat, propter malitiam cogitationum
(sive adinventionum) vestrarum. Pro eo quod
nos diximus, circumcidimini Domino, et auferte praeputia

cordium vestrorum, Symmachus posuit, purificamini
Domino, et auferte malitias cordium vestrorum:
circumcisionem, emundationem, et praeputia, vitium
intelligens. Hoc autem praecipitur viris Juda et Jerusalem,
qui veram sectantur fidem, et habitant in Ecclesia,
ut non seminent super spinas quas Evangelicus
sermo significat, quae suffocent sementem 865 Dei,
sed prius novale faciant et omnes suffodiant vepres,
sentesque auferant: ut munda semina munda arva
suscipiant. Hoc est quod in alio loco dicitur: Ne miseritis
margaritas vestras ante porcos, et ne detis sanctum
canibus [(Matth. VII, 6)]
. Quomodo enim potest
Dei audire sermonem et concipere semina et fructum
facere, cujus animus aerumnis mundi plenus est?
Quodque sequitur: Circumcidimini Domino, et auferte

praeputia cordium vestrorum, nulli alii praecipitur, nisi
viro Juda et habitatoribus Jerusalem, ut deserant occidentem
litteram, et sequantur spiritum vivificantem.
Si enim hoc, inquit, non feceritis, egredietur ut
ignis indignatio mea, et succendetur, et non erit qui
exstinguat. Ideo autem monet et ante praedicit, ne
facere compellatur: quod et in Ninivitis probamus,
quibus praedicta sententia est, ut imminentem furorem
poenitentia declinarent. Omnia autem haec mala

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.