PL 24, col. 707

Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

venient propter malitiam cogitationum, sive adinventionum
vestrarum [Al. nostrarum] . Ubi sunt qui
in cogitationibus dicunt non esse peccatum, cum omnia
vitia juxta Evangelicam veritatem de corde procedant [(Matth. XV)]
?
[(Vers. 5, 6.)] Annuntiate in Juda, et Jerusalem auditum
facite, loquimini: canite tuba in terra, clamate
fortiter, et dicite: Congregamini, et ingrediamur civitates
munitas. Hoc audiat Juda, hoc Jerusalem, in
qua confessio fidei est, et in qua pax Christi habitat,
et cui per Isaiam dictum est: In montem excelsum
ascende tu qui evangelizas Sion. Eleva vocem
tuam qui evangelizas Jerusalem [(Isai. XL, 9)]
: clamet
fortiter, et ita praecipiat: Ingrediamur civitates munitas.
Haereticorum bella consurgunt: Christi munimenta

nos teneant. Levate crucis signam in specula,
sublimitate [ At. sublimitatis] Ecclesiae. Confortamini
qui timetis, nolite stare, sed ad Christi auxilium currite.
Malum, inquit, ego adduco ab Aquilone et contritionem
magnam, verum Nabuchodonosor, qui idcirco
in mundo isto a me esse permittitur, ut vestra
fortitudo et victoria comprobetur.
[(Vers. 7.)] Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium
se levavit: egressus est de foco suo, ut ponat terram
tuam in solitudinem [Vulg. desolationem]. Civitates
tuae vastabuntur remanentes absque habitatore. Iste est,
ut diximus, verus Nabuchodonosor, de quo et beatus
Petrus Apostolus loquitur: Adversarius noster
diabolus quasi leo rugiens circuit quaerens quem devoret [(I Petr. V, 8)]
.
Ascendit autem vel de abyssis 866

in quas religandus est, et ne mittatur exorat: et praedo
sive vastator gentium se elevavit, de quo dictum est: Omnium inimicorum suorum dominabitur
[(Ps. IX. 5)]
,
et qui gloriatur in conspectu Domini: Circuivi omnem
terram, et conculcavi eam [(Job. II, 2)]
. Quis est enim
quem diaboli venena non tangant, nisi ille solus qui
potest dicere: Ecce venit princeps mundi istius, et invenit
in me nihil [(Joan. XIV, 30)]
? Iste crebro ponit
omnem terram Ecclesiae in solitudinem, ut egressi de
Ecclesia pugnent contra Ecclesiam. De quibus loquitur
Joannes Evangelista: Ex nobis exierunt; sed
non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, permansissent
utique nobiscum [(I Joan. II, 19)]
. Civitates vastantur
terrae Judaeae, et haereticorum florent conciliabula.
Si quis ergo fautor et auctor est perversorum

dogmatum, hoc dici potest: Ascendit leo de cubili
suo, et praedo gentium se levavit, et reliqua.
[(Vers. 8.)] Super hoc accingite vos ciliciis: plangite
et ululat, quia non est aversa ira furoris Domini a
nobis, sive ut Septuaginta transtulerunt, a vobis.
Aliter leonem et saevissimam bestiam vitare non
possumus, nisi agamus poenitentiam, et ad Dominum
convertamur, non solum mente, sed et opere.
Quamdiu enim ille vastat Ecclesiam et terram Juda,
et Jerusalem quoque populatur, Dei ira perspicua est.
[(Vers. 9.)] Et erit in die illa, dicit Dominus: peribit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.