PL 24, col. 708
Commentaria in Jeremiam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
cor regis, et cor principum, et obstupescent Sacerdotes,
et Prophetae consternabuntur. Vastante praedone Ecclesiam
Domini, et ira contra nos Domini permanente,
omne auxilium inutile erit. Peribit cor regis,
cujus cor debet esse in manu Dei, et cor principum,
qui putabantur esse sapientes. Stultam enim fecit
Deus sapientiam mundi, quia per illam non cognoverunt
Deum [(I Cor. I)] . Ipsi quoque sacerdotes, qui
legem Domini docere debuerant, et subjectos sibi
populos a leonis furore defendere, quodam stupore
infatuati, vertentur in amentiam: sic enim LXX
transtulerunt, pro stupore, excessum mentis exprimentes.
Et Prophetae consternabuntur, sive, ut Aquila
transtulit verbum Hebraicum IETHMAU ( ), amentes
erunt. Quis enim non insaniat, non perdat cor:
quando principes, et reges, et Sacerdotes, et Prophetas
quondam suos sub leone conspexerit?
[(Vers. 10.)] Et dixi: Heu, heu, heu: Domine Deus
(pro quo LXX transtulerant: O Domine Deus), ergone
decepisti populum istum, et Jerusalem, dicens: Pax
erit vobis? Et ecce 867 pervenit gladius usque ad animam.
Quia supra dixerat: In illo tempore vocabunt
Jerusalem solium Dei, et congregabuntur ad eam
omnes gentes in monte Domini in Jerusalem: et nunc
dicit: Peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent
sacerdotes et prophetae consternabuntur, turbatur
Propheta, et in se Deum putat esse mentitum: nec
intelligit, illud multa post tempora repromissum, hoc
autem vicino futurum tempore, juxta quod et Apostolus
loquitur: Numquid repulit Deus populum suum?
Absit [(Rom. XI, 1)]
. Pervenit autem usque ad animam
gladius, quando nihil vitale in anima reservatur.
Simulque et hoc ostendit, quod nisi gladius praecesserit,
qui defecet et purget animae vitia, pax et promissio
non sequatur.
[(Vers. 11, 12.)] In tempore illo dicetur populo huic
et Jerusalem: Ventus urens (sive roris) in viis quae sunt
in deserto. Viae filii populi mei: non ad ventilandum,
et non ad purgandum. Spiritus plenus ex his veniet mihi.
Quando pervenerit gladius usque ad animam, et fuerit
area consummata: tunc ventus urens veniet de
deserto, qui non eam purget et ventilet, ut paleis
huc illucque dispersis, frumentum in horrea recondatur:
sed spiritus plenus, nequaquam populo, sed
mihi veniet, ut meum triticum dissipetur. Ventus et
spiritus eodem apud Hebraeos appellantur nomine
RUA ( ): et pro locorum qualitate, vel ventum, vel spiritum
debemus accipere. Alii hunc locum sic edisserunt,
ut postquam purgata fuerit area, reliquiae salvae
fiant. Unde et scriptum sit: Spiritus plenitudinis
veniet mihi, dicente Evangelista: Omnes ex plenitudine
ejus accepimus [(Joan. I, 16)]
, et Spiritus sancti
gratiam sortiemur. Ventum autem urentem, juxta
historiam, accipe Nabuchodonosor, qui universa consumat.
Juxta tropologiam, adversariam potestatem,
quae veniens de deserto et de solitudine, ubi nullum